De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  2. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  3. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  4. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  5. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  6. iucundo sensu cura semota metuque?
  7. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  8. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  9. delicias quoque uti multas substernere possint
  10. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  11. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  12. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  13. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  14. nec domus argento fulget auroque renidet
  15. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  16. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  17. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  18. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  19. praesertim cum tempestas adridet et anni
  20. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  21. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  22. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  23. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  24. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  25. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  26. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  27. si non forte tuas legiones per loca campi
  28. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  29. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  30. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  31. his tibi tum rebus timefactae religiones
  32. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  33. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  34. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  35. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  36. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  37. audacterque inter reges rerumque potentis
  38. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  39. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  40. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  41. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  42. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  43. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  44. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  45. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  46. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  47. non radii solis neque lucida tela diei
  48. discutiant, sed naturae species ratioque.
  49. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  50. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  51. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  52. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  53. expediam: tu te dictis praebere memento.
  54. nam certe non inter se stipata cohaeret
  55. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  56. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  57. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  58. cum tamen incolumis videatur summa manere
  59. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  60. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  61. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  62. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  63. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  64. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  65. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  66. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  67. Si cessare putas rerum primordia posse
  68. cessandoque novos rerum progignere motus,
  69. avius a vera longe ratione vagaris.
  70. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  71. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  72. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  73. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  74. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  75. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  76. et quo iactari magis omnia materiai
  77. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  78. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  79. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  80. inmensumque patere in cunctas undique partis
  81. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  82. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  83. reddita corporibus primis per inane profundum,
  84. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  85. partim intervallis magnis confulta resultant,
  86. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  87. et quae cumque magis condenso conciliatu