De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  2. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  3. sic a principiis ascendit motus et exit
  4. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  5. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  6. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  7. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  8. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  9. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  10. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  11. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  12. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  13. convestire sua perfundens omnia luce,
  14. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  15. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  16. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  17. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  18. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  19. sed complexa meant inter se conque globata;
  20. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  21. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  22. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  23. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  24. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  25. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  26. debent ni mirum praecellere mobilitate
  27. et multo citius ferri quam lumina solis
  28. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  29. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  30. * * *
  31. nec persectari primordia singula quaeque,
  32. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  33. At quidam contra haec, ignari materiai,
  34. naturam non posse deum sine numine reddunt
  35. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  36. tempora mutare annorum frugesque creare
  37. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  38. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  39. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  40. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  41. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  42. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  43. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  44. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  45. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  46. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  47. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  48. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  49. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  50. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  51. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  52. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  53. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  54. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  55. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  56. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  57. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  58. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  59. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  60. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  61. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  62. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  63. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  64. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  65. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  66. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  67. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  68. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  69. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  70. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  71. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  72. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  73. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  74. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  75. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  76. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  77. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  78. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  79. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  80. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  81. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  82. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  83. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  84. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  85. incertisque locis spatio depellere paulum,
  86. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  87. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum