De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  2. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  3. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  4. sic a principiis ascendit motus et exit
  5. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  6. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  7. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  8. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  9. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  10. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  11. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  12. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  13. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  14. convestire sua perfundens omnia luce,
  15. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  16. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  17. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  18. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  19. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  20. sed complexa meant inter se conque globata;
  21. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  22. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  23. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  24. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  25. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  26. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  27. debent ni mirum praecellere mobilitate
  28. et multo citius ferri quam lumina solis
  29. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  30. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  31. * * *
  32. nec persectari primordia singula quaeque,
  33. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  34. At quidam contra haec, ignari materiai,
  35. naturam non posse deum sine numine reddunt
  36. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  37. tempora mutare annorum frugesque creare
  38. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  39. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  40. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  41. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  42. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  43. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  44. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  45. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  46. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  47. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  48. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  49. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  50. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  51. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  52. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  53. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  54. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  55. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  56. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  57. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  58. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  59. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  60. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  61. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  62. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  63. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  64. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  65. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  66. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  67. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  68. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  69. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  70. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  71. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  72. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  73. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  74. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  75. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  76. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  77. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  78. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  79. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  80. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  81. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  82. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  83. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  84. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  85. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  86. incertisque locis spatio depellere paulum,
  87. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  88. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  89. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  90. nec foret offensus natus nec plaga creata
  91. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  92. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  93. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  94. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  95. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  96. avius a vera longe ratione recedit.
  97. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  98. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  99. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  100. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  101. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  102. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  103. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  104. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  105. omnia qua propter debent per inane quietum
  106. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  107. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  108. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  109. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  110. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  111. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  112. obliquos videamur et id res vera refutet.
  113. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  114. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  115. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  116. sed nihil omnino recta regione viai
  117. declinare quis est qui possit cernere sese?
  118. Denique si semper motu conectitur omnis
  119. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  120. nec declinando faciunt primordia motus
  121. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  122. ex infinito ne causam causa sequatur,
  123. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  124. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  125. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  126. declinamus item motus nec tempore certo
  127. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  128. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  129. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  130. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  131. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  132. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  133. omnis enim totum per corpus materiai
  134. copia conciri debet, concita per artus
  135. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  136. ut videas initum motus a corde creari
  137. ex animique voluntate id procedere primum,
  138. inde dari porro per totum corpus et artus.
  139. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  140. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  141. nam tum materiem totius corporis omnem
  142. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  143. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  144. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  145. pellat et invitos cogat procedere saepe
  146. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  147. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  148. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  149. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  150. et proiecta refrenatur retroque residit.
  151. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  152. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  153. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  154. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  155. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  156. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  157. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  158. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  159. id facit exiguum clinamen principiorum
  160. nec regione loci certa nec tempore certo.
  161. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  162. copia nec porro maioribus intervallis;
  163. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  164. qua propter quo nunc in motu principiorum
  165. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  166. et post haec semper simili ratione ferentur,
  167. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  168. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  169. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  170. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  171. nam neque quo possit genus ullum materiai
  172. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  173. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  174. naturam rerum mutare et vertere motus.
  175. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  176. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  177. summa tamen summa videatur stare quiete,
  178. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  179. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  180. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  181. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  182. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  183. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  184. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  185. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  186. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  187. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  188. omnia quae nobis longe confusa videntur
  189. et velut in viridi candor consistere colli.
  190. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  191. camporum complent belli simulacra cientes,
  192. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  193. aere renidescit tellus supterque virum vi
  194. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  195. icti reiectant voces ad sidera mundi
  196. et circum volitant equites mediosque repente
  197. tramittunt valido quatientes impete campos;
  198. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  199. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  200. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  201. qualia sint et quam longe distantia formis,
  202. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  203. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  204. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  205. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  206. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  207. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  208. esse pari filo similique adfecta figura.
  209. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  210. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  211. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  212. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  213. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  214. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  215. invenies tamen inter se differre figuris.
  216. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  217. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  218. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  219. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  220. turicremas propter mactatus concidit aras
  221. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  222. at mater viridis saltus orbata peragrans
  223. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  224. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  225. conspicere amissum fetum, completque querellis
  226. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  227. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  228. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  229. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  230. oblectare animum subitamque avertere curam,
  231. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  232. derivare queunt animum curaque levare;
  233. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  234. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  235. cornigeras norunt matres agnique petulci
  236. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  237. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  238. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  239. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  240. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  241. concharumque genus parili ratione videmus
  242. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  243. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  244. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  245. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  246. unius ad certam formam primordia rerum,
  247. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  248. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  249. quare fulmineus multo penetralior ignis
  250. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  251. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  252. subtilem magis e parvis constare figuris
  253. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  254. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  255. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  256. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  257. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  258. et quamvis subito per colum vina videmus
  259. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  260. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  261. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  262. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  263. inter se possint primordia singula quaeque
  264. singula per cuiusque foramina permanare.
  265. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  266. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  267. at contra taetra absinthi natura ferique
  268. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  269. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  270. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  271. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  272. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  273. proptereaque solere vias rescindere nostris
  274. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  275. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  276. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  277. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  278. horrorem constare elementis levibus aeque
  279. ac musaea mele, per chordas organici quae
  280. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  281. neu simili penetrare putes primordia forma
  282. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  283. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  284. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  285. neve bonos rerum simili constare colores
  286. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  287. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  288. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  289. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  290. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  291. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  292. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  293. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  294. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  295. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  296. titillare magis sensus quam laedere possint,
  297. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  298. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  299. dissimili dentata modo conpungere sensus
  300. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  301. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  302. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  303. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  304. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  305. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  306. semina confundunt inter se concita sensum;
  307. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  308. tute tibi partem ferias atque experiare.
  309. qua propter longe formas distare necessest
  310. principiis, varios quae possint edere sensus.
  311. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  312. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  313. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  314. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  315. prima acie constant ictus contemnere sueta
  316. et validi silices ac duri robora ferri
  317. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  318. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  319. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  320. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  321. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  322. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  323. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  324. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  325. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  326. at non esse tamen perplexis indupedita,
  327. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  328. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  329. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  330. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  331. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  332. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  333. * * *
  334. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  335. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  336. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  337. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  338. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  339. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  340. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  341. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  342. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  343. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  344. linquit enim supera taetri primordia viri,
  345. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  346. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  347. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  348. finita variare figurarum ratione.
  349. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  350. esse infinito debebunt corporis auctu.
  351. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  352. corporis inter se multum variare figurae
  353. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  354. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  355. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  356. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  357. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  358. formai speciem totius corporis eius,
  359. quod super est, si forte voles variare figuras,
  360. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  361. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  362. si tu forte voles etiam variare figuras.
  363. ergo formarum novitatem corporis augmen
  364. subsequitur. quare non est ut credere possis
  365. esse infinitis distantia semina formis,
  366. ne quaedam cogas inmani maximitate
  367. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  368. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  369. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  370. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  371. saecla novo rerum superata colore iacerent
  372. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  373. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  374. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  375. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  376. cedere item retro possent in deteriores
  377. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  378. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  379. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  380. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  381. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  382. materiem quoque finitis differe figuris.
  383. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  384. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  385. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  386. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  387. ergo finita distant ratione creata,
  388. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  389. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  390. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  391. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  392. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  393. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  394. formarum finita, necesse est quae similes sint
  395. esse infinitas aut summam materiai
  396. finitam constare, id quod non esse probavi.
  397. * * *
  398. versibus ostendam corpuscula materiai
  399. ex infinito summam rerum usque tenere
  400. undique protelo plagarum continuato.
  401. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  402. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  403. at regione locoque alio terrisque remotis
  404. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  405. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  406. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  407. milibus e multis vallo munitur eburno,
  408. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  409. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  410. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  411. unica res quaedem nativo corpore sola,
  412. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  413. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  414. unde ea progigni possit concepta, creari
  415. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  416. quippe etenim sumant alii finita per omne
  417. corpora iactari unius genitalia rei,
  418. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  419. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  420. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  421. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  422. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  423. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  424. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  425. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  426. infidi maris insidias virisque dolumque
  427. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  428. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  429. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  430. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  431. disiectare aestus diversi materiai,
  432. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  433. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  434. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  435. et res progigni et genitas procrescere posse.
  436. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  437. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  438. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  439. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  440. nec porro rerum genitales auctificique
  441. motus perpetuo possunt servare creata.
  442. sic aequo geritur certamine principiorum
  443. ex infinito contractum tempore bellum.
  444. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  445. et superantur item. miscetur funere vagor,
  446. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  447. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  448. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  449. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  450. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  451. convenit et memori mandatum mente tenere,
  452. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  453. quod genere ex uno consistat principiorum,
  454. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  455. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  456. atque potestates, ita plurima principiorum
  457. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  458. Principio tellus habet in se corpora prima,
  459. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  460. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  461. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  462. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  463. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  464. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  465. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  466. montivago generi possit praebere ferarum.
  467. quare magna deum mater materque ferarum
  468. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  469. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  470. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  471. aeris in spatio magnam pendere docentes
  472. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  473. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  474. officiis debet molliri victa parentum.
  475. muralique caput summum cinxere corona,
  476. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  477. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  478. horrifice fertur divinae matris imago.
  479. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  480. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  481. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  482. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  483. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  484. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  485. significare volunt indignos esse putandos,
  486. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  487. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  488. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  489. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  490. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  491. ingratos animos atque impia pectora volgi
  492. conterrere metu quae possint numine divae.
  493. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  494. munificat tacita mortalis muta salute,
  495. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  496. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  497. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  498. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  499. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  500. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  501. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  502. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  503. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  504. cum pueri circum puerum pernice chorea
  505. armat et in numerum pernice chorea
  506. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  507. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  508. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  509. propterea magnam armati matrem comitantur,
  510. aut quia significant divam praedicere ut armis
  511. ac virtute velint patriam defendere terram
  512. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  513. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  514. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.