De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod tales turbae motus quoque materiai
  2. significant clandestinos caecosque subesse.
  3. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  4. commutare viam retroque repulsa reverti
  5. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  6. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  7. prima moventur enim per se primordia rerum,
  8. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  9. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  10. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  11. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  12. sic a principiis ascendit motus et exit
  13. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  14. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  15. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  16. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  17. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  18. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  19. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  20. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  21. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  22. convestire sua perfundens omnia luce,
  23. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  24. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  25. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  26. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  27. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  28. sed complexa meant inter se conque globata;
  29. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  30. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  31. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  32. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  33. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  34. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  35. debent ni mirum praecellere mobilitate
  36. et multo citius ferri quam lumina solis
  37. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  38. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  39. * * *
  40. nec persectari primordia singula quaeque,
  41. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  42. At quidam contra haec, ignari materiai,
  43. naturam non posse deum sine numine reddunt
  44. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  45. tempora mutare annorum frugesque creare
  46. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  47. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  48. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  49. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  50. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  51. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  52. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  53. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  54. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  55. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  56. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  57. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  58. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  59. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  60. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  61. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  62. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  63. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  64. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  65. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  66. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  67. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  68. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  69. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  70. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  71. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  72. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  73. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  74. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  75. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  76. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  77. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  78. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  79. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  80. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  81. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  82. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  83. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  84. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  85. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  86. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  87. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  88. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  89. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  90. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  91. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  92. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  93. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  94. incertisque locis spatio depellere paulum,
  95. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  96. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  97. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  98. nec foret offensus natus nec plaga creata
  99. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  100. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  101. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  102. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  103. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  104. avius a vera longe ratione recedit.
  105. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  106. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  107. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  108. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  109. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  110. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  111. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  112. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  113. omnia qua propter debent per inane quietum
  114. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  115. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  116. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  117. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  118. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  119. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  120. obliquos videamur et id res vera refutet.
  121. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  122. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  123. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  124. sed nihil omnino recta regione viai
  125. declinare quis est qui possit cernere sese?
  126. Denique si semper motu conectitur omnis
  127. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  128. nec declinando faciunt primordia motus
  129. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  130. ex infinito ne causam causa sequatur,
  131. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  132. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  133. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  134. declinamus item motus nec tempore certo
  135. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  136. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  137. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  138. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  139. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  140. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  141. omnis enim totum per corpus materiai
  142. copia conciri debet, concita per artus
  143. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  144. ut videas initum motus a corde creari
  145. ex animique voluntate id procedere primum,
  146. inde dari porro per totum corpus et artus.
  147. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  148. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  149. nam tum materiem totius corporis omnem
  150. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  151. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  152. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  153. pellat et invitos cogat procedere saepe
  154. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  155. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  156. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  157. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  158. et proiecta refrenatur retroque residit.
  159. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  160. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  161. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  162. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  163. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  164. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  165. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  166. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  167. id facit exiguum clinamen principiorum
  168. nec regione loci certa nec tempore certo.
  169. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  170. copia nec porro maioribus intervallis;
  171. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  172. qua propter quo nunc in motu principiorum
  173. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  174. et post haec semper simili ratione ferentur,
  175. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  176. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  177. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  178. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  179. nam neque quo possit genus ullum materiai
  180. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  181. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  182. naturam rerum mutare et vertere motus.
  183. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  184. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  185. summa tamen summa videatur stare quiete,
  186. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  187. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  188. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  189. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  190. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  191. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  192. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  193. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  194. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  195. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  196. omnia quae nobis longe confusa videntur
  197. et velut in viridi candor consistere colli.
  198. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  199. camporum complent belli simulacra cientes,
  200. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  201. aere renidescit tellus supterque virum vi
  202. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  203. icti reiectant voces ad sidera mundi
  204. et circum volitant equites mediosque repente
  205. tramittunt valido quatientes impete campos;
  206. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  207. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  208. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  209. qualia sint et quam longe distantia formis,
  210. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  211. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  212. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  213. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  214. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  215. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  216. esse pari filo similique adfecta figura.
  217. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  218. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  219. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  220. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  221. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  222. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  223. invenies tamen inter se differre figuris.
  224. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  225. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  226. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  227. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  228. turicremas propter mactatus concidit aras
  229. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  230. at mater viridis saltus orbata peragrans
  231. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  232. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  233. conspicere amissum fetum, completque querellis
  234. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  235. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  236. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  237. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  238. oblectare animum subitamque avertere curam,
  239. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  240. derivare queunt animum curaque levare;
  241. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  242. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  243. cornigeras norunt matres agnique petulci
  244. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  245. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  246. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  247. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  248. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  249. concharumque genus parili ratione videmus
  250. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  251. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  252. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  253. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  254. unius ad certam formam primordia rerum,
  255. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  256. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  257. quare fulmineus multo penetralior ignis
  258. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  259. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  260. subtilem magis e parvis constare figuris
  261. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  262. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  263. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  264. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  265. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  266. et quamvis subito per colum vina videmus
  267. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  268. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  269. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  270. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  271. inter se possint primordia singula quaeque
  272. singula per cuiusque foramina permanare.
  273. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  274. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  275. at contra taetra absinthi natura ferique
  276. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  277. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  278. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  279. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  280. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  281. proptereaque solere vias rescindere nostris
  282. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  283. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  284. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  285. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  286. horrorem constare elementis levibus aeque
  287. ac musaea mele, per chordas organici quae
  288. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  289. neu simili penetrare putes primordia forma
  290. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  291. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  292. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  293. neve bonos rerum simili constare colores
  294. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  295. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  296. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  297. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  298. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  299. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  300. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  301. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  302. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  303. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  304. titillare magis sensus quam laedere possint,
  305. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  306. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  307. dissimili dentata modo conpungere sensus
  308. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  309. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  310. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  311. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  312. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  313. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  314. semina confundunt inter se concita sensum;
  315. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  316. tute tibi partem ferias atque experiare.
  317. qua propter longe formas distare necessest
  318. principiis, varios quae possint edere sensus.
  319. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  320. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  321. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  322. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  323. prima acie constant ictus contemnere sueta
  324. et validi silices ac duri robora ferri
  325. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  326. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  327. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  328. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  329. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  330. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  331. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  332. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  333. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  334. at non esse tamen perplexis indupedita,
  335. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  336. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  337. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  338. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  339. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  340. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  341. * * *
  342. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  343. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  344. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  345. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  346. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  347. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  348. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  349. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  350. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  351. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  352. linquit enim supera taetri primordia viri,
  353. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  354. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  355. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  356. finita variare figurarum ratione.
  357. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  358. esse infinito debebunt corporis auctu.
  359. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  360. corporis inter se multum variare figurae
  361. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  362. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  363. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  364. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  365. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  366. formai speciem totius corporis eius,
  367. quod super est, si forte voles variare figuras,
  368. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  369. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  370. si tu forte voles etiam variare figuras.
  371. ergo formarum novitatem corporis augmen
  372. subsequitur. quare non est ut credere possis
  373. esse infinitis distantia semina formis,
  374. ne quaedam cogas inmani maximitate
  375. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  376. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  377. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  378. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  379. saecla novo rerum superata colore iacerent
  380. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  381. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  382. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  383. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  384. cedere item retro possent in deteriores
  385. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  386. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  387. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  388. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  389. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  390. materiem quoque finitis differe figuris.
  391. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  392. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  393. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  394. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  395. ergo finita distant ratione creata,
  396. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  397. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  398. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  399. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  400. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  401. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  402. formarum finita, necesse est quae similes sint
  403. esse infinitas aut summam materiai
  404. finitam constare, id quod non esse probavi.
  405. * * *
  406. versibus ostendam corpuscula materiai
  407. ex infinito summam rerum usque tenere
  408. undique protelo plagarum continuato.
  409. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  410. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  411. at regione locoque alio terrisque remotis
  412. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  413. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  414. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  415. milibus e multis vallo munitur eburno,
  416. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  417. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  418. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  419. unica res quaedem nativo corpore sola,
  420. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  421. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  422. unde ea progigni possit concepta, creari
  423. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  424. quippe etenim sumant alii finita per omne
  425. corpora iactari unius genitalia rei,
  426. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  427. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  428. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  429. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  430. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  431. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  432. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  433. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  434. infidi maris insidias virisque dolumque
  435. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  436. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  437. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  438. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  439. disiectare aestus diversi materiai,
  440. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  441. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  442. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  443. et res progigni et genitas procrescere posse.
  444. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  445. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  446. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  447. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  448. nec porro rerum genitales auctificique
  449. motus perpetuo possunt servare creata.
  450. sic aequo geritur certamine principiorum
  451. ex infinito contractum tempore bellum.
  452. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  453. et superantur item. miscetur funere vagor,
  454. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  455. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  456. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  457. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  458. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  459. convenit et memori mandatum mente tenere,
  460. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  461. quod genere ex uno consistat principiorum,
  462. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  463. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  464. atque potestates, ita plurima principiorum
  465. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  466. Principio tellus habet in se corpora prima,
  467. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  468. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  469. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  470. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  471. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  472. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  473. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  474. montivago generi possit praebere ferarum.
  475. quare magna deum mater materque ferarum
  476. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  477. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  478. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  479. aeris in spatio magnam pendere docentes
  480. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  481. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  482. officiis debet molliri victa parentum.
  483. muralique caput summum cinxere corona,
  484. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  485. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  486. horrifice fertur divinae matris imago.
  487. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  488. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  489. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  490. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  491. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  492. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  493. significare volunt indignos esse putandos,
  494. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  495. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  496. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  497. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  498. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  499. ingratos animos atque impia pectora volgi
  500. conterrere metu quae possint numine divae.
  501. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  502. munificat tacita mortalis muta salute,
  503. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  504. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  505. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  506. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  507. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  508. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  509. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  510. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  511. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  512. cum pueri circum puerum pernice chorea
  513. armat et in numerum pernice chorea
  514. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  515. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  516. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  517. propterea magnam armati matrem comitantur,
  518. aut quia significant divam praedicere ut armis
  519. ac virtute velint patriam defendere terram
  520. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  521. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  522. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  523. omnis enim per se divom natura necessest
  524. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  525. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  526. nam privata dolore omni, privata periclis,
  527. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  528. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  529. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  530. et quia multarum potitur primordia rerum,
  531. multa modis multis effert in lumina solis.
  532. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  533. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  534. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  535. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  536. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  537. religione animum turpi contingere parcat.
  538. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  539. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  540. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  541. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  542. dissimili vivont specie retinentque parentum
  543. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  544. tanta est in quovis genere herbae materiai
  545. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  546. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  547. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  548. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  549. dissimili perfecta figura principiorum.
  550. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  551. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  552. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  553. scintillasque agere ac late differre favillam.
  554. cetera consimili mentis ratione peragrans
  555. invenies igitur multarum semina rerum
  556. corpore celare et varias cohibere figuras.
  557. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  558. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  559. haec igitur variis debent constare figuris;
  560. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  561. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  562. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  563. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  564. conveniunt et res permixto semine constant.
  565. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  566. multa elementa vides multis communia verbis,
  567. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  568. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  569. non quo multa parum communis littera currat
  570. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  571. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  572. sic aliis in rebus item communia multa
  573. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  574. dissimili tamen inter se consistere summa
  575. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  576. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  577. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  578. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  579. semiferas hominum species existere et altos
  580. inter dum ramos egigni corpore vivo
  581. multaque conecti terrestria membra marinis,
  582. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  583. pascere naturam per terras omniparentis.
  584. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  585. seminibus certis certa genetrice creata
  586. conservare genus crescentia posse videmus.
  587. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  588. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  589. corpora discedunt conexaque convenientis
  590. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  591. reicere in terras naturam, multaque caecis
  592. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  593. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  594. vitalis motus consentire atque imitari.
  595. sed ne forte putes animalia sola teneri
  596. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  597. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  598. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  599. dissimili constare figura principiorum;
  600. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  601. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  602. semina cum porro distent, differre necessust
  603. intervalla vias conexus pondera plagas
  604. concursus motus; quae non animalia solum
  605. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  606. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  607. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  608. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  609. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  610. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  611. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  612. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  613. corpora consimili sint eius tincta colore;
  614. nullus enim color est omnino materiai
  615. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  616. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  617. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  618. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  619. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  620. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  621. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  622. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  623. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  624. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  625. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  626. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  627. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  628. immutabile enim quiddam superare necessest,
  629. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  630. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  631. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  632. proinde colore cave contingas semina rerum,
  633. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  634. Praeterea si nulla coloris principiis est
  635. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  636. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  637. propterea magni quod refert, semina quaeque
  638. cum quibus et quali positura contineantur
  639. et quos inter se dent motus accipiantque,
  640. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  641. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  642. marmoreo fieri possint candore repente,
  643. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  644. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  645. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  646. materies ubi permixta est illius et ordo
  647. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  648. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  649. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  650. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  651. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  652. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  653. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  654. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  655. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  656. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  657. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  658. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  659. aut alio in quovis uno puroque nitore
  660. dissimiles longe inter se variosque colores.
  661. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  662. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  663. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  664. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  665. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  666. principiis rerum non numquam causa colores,
  667. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  668. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  669. quippe etenim multo proclivius exorientur
  670. candida de nullo quam nigro nata colore
  671. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  672. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  673. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  674. scire licet quam sint nullo velata colore;
  675. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  676. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  677. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  678. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  679. quae sita cervices circum collumque coronat;
  680. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  681. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  682. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  683. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  684. consimili mutat ratione obversa colores;
  685. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  686. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  687. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  688. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  689. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  690. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  691. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  692. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  693. sed variis formis variantes edere tactus.
  694. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  695. est natura coloris et omnia principiorum
  696. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  697. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  698. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  699. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  700. ex albis album pinnis iactare colorem
  701. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  702. aut alio quovis uno varioque colore.
  703. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  704. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  705. evanescere paulatim stinguique colorem;
  706. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  707. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  708. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  709. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  710. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  711. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  712. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  713. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  714. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  715. scire licet quaedam tam constare orba colore
  716. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  717. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  718. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  719. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  720. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  721. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  722. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  723. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  724. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  725. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  726. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  727. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  728. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  729. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  730. concoctosque suo contractans perdere viro,
  731. propter eandem rem debent primordia rerum
  732. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  733. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  734. nec simili ratione saporem denique quemquam
  735. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  736. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  737. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  738. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  739. inmortalia si volumus subiungere rebus
  740. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  741. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  742. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  743. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  744. principiis constare. neque id manufesta refutant
  745. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  746. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  747. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  748. quippe videre licet vivos existere vermes
  749. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  750. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  751. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  752. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  753. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  754. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  755. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  756. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  757. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  758. non alia longe ratione atque arida ligna
  759. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  760. iamne vides igitur magni primordia rerum
  761. referre in quali sint ordine quaeque locata
  762. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  763. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  764. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  765. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  766. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  767. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  768. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  769. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  770. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  771. sed magni referre ea primum quantula constent,
  772. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  773. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  774. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  775. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  776. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  777. antiquis ex ordinibus permota nova re
  778. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  779. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  780. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  781. * * *
  782. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  783. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  784. mollia mortali consistere corpore creta.
  785. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  786. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  787. aut similis totis animalibus esse putari.
  788. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  789. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  790. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  791. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  792. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  793. vitali ut possint consentire undique sensu.
  794. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  795. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  796. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  797. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  798. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  799. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  800. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  801. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  802. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  803. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  804. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  805. quatinus in pullos animalis vertier ova
  806. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  807. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  808. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  809. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  810. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  811. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  812. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  813. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  814. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  815. Principio nequeunt ullius corporis esse
  816. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  817. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  818. aere fluminibus terris terraque creatis,
  819. nec congressa modo vitalis convenientes
  820. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  821. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  822. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  823. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  824. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  825. dissoluuntur enim positurae principiorum
  826. et penitus motus vitales inpediuntur,
  827. donec materies omnis concussa per artus
  828. vitalis animae nodos a corpore solvit
  829. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  830. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  831. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  832. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  833. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  834. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  835. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  836. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  837. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  838. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  839. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  840. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  841. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  842. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  843. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  844. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  845. scire licet nullo primordia posse dolore
  846. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  847. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  848. corporibus, quorum motus novitate laborent
  849. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  850. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  851. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  852. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  853. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  854. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  855. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  856. multaque de rerum mixtura dicere callent
  857. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  858. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  859. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  860. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  861. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  862. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  863. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  864. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  865. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  866. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  867. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  868. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  869. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  870. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  871. umoris guttas mater cum terra recepit,
  872. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  873. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  874. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  875. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  876. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  877. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  878. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  879. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  880. nec sic interemit mors res ut materiai
  881. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  882. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  883. res ut convertant formas mutentque colores
  884. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  885. ut noscas referre earum primordia rerum
  886. cum quibus et quali positura contineantur
  887. et quos inter se dent motus accipiantque,
  888. neve putes aeterna penes residere potesse
  889. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  890. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  891. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  892. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  893. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  894. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  895. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  896. consimilis; verum positura discrepitant res.
  897. sic ipsis in rebus item iam materiai
  898. intervalla vias conexus pondera plagas
  899. concursus motus ordo positura figurae
  900. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  901. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  902. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  903. accedere et nova se species ostendere rerum.
  904. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  905. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  906. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  907. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  908. principio caeli clarum purumque colorem
  909. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  910. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  911. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  912. ex improviso si sint obiecta repente,
  913. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  914. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  915. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  916. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  917. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  918. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  919. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  920. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  921. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  922. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  923. infinita foris haec extra moenia mundi,
  924. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  925. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  926. Principio nobis in cunctas undique partis
  927. et latere ex utroque supra supterque per omne
  928. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  929. vociferatur, et elucet natura profundi.
  930. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  931. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  932. seminaque innumero numero summaque profunda
  933. multimodis volitent aeterno percita motu,
  934. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  935. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  936. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  937. sponte sua forte offensando semina rerum
  938. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  939. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  940. magnarum rerum fierent exordia semper,
  941. terrai maris et caeli generisque animantum.
  942. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  943. esse alios alibi congressus materiai,
  944. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  945. Praeterea cum materies est multa parata,
  946. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  947. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  948. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  949. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  950. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  951. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  952. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  953. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  954. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  955. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  956. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  957. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  958. sint genere. in primis animalibus indice mente
  959. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  960. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  961. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  962. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  963. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  964. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  965. quando quidem vitae depactus terminus alte
  966. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  967. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  968. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  969. libera continuo, dominis privata superbis,
  970. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  971. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  972. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  973. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  974. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  975. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  976. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  977. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  978. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  979. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  980. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  981. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  982. praeterit exanimatque indignos inque merentes?