De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  2. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  3. quod tales turbae motus quoque materiai
  4. significant clandestinos caecosque subesse.
  5. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  6. commutare viam retroque repulsa reverti
  7. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  8. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  9. prima moventur enim per se primordia rerum,
  10. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  11. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  12. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  13. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  14. sic a principiis ascendit motus et exit
  15. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  16. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  17. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  18. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  19. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  20. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  21. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  22. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  23. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  24. convestire sua perfundens omnia luce,
  25. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  26. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  27. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  28. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  29. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  30. sed complexa meant inter se conque globata;
  31. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  32. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  33. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  34. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  35. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  36. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  37. debent ni mirum praecellere mobilitate
  38. et multo citius ferri quam lumina solis
  39. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  40. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  41. * * *
  42. nec persectari primordia singula quaeque,
  43. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  44. At quidam contra haec, ignari materiai,
  45. naturam non posse deum sine numine reddunt
  46. tanto opere humanis rationibus atmoderate