De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quale sit in magno iactari semper inani.
  2. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  3. exemplare dare et vestigia notitiai.
  4. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  5. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  6. quod tales turbae motus quoque materiai
  7. significant clandestinos caecosque subesse.
  8. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  9. commutare viam retroque repulsa reverti
  10. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  11. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  12. prima moventur enim per se primordia rerum,
  13. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  14. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  15. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  16. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  17. sic a principiis ascendit motus et exit
  18. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  19. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  20. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  21. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  22. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  23. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  24. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  25. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  26. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  27. convestire sua perfundens omnia luce,
  28. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  29. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  30. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  31. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  32. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  33. sed complexa meant inter se conque globata;
  34. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  35. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  36. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  37. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  38. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  39. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  40. debent ni mirum praecellere mobilitate
  41. et multo citius ferri quam lumina solis
  42. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  43. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  44. * * *
  45. nec persectari primordia singula quaeque,
  46. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  47. At quidam contra haec, ignari materiai,
  48. naturam non posse deum sine numine reddunt
  49. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  50. tempora mutare annorum frugesque creare
  51. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  52. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  53. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  54. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  55. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  56. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  57. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  58. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  59. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  60. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  61. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  62. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  63. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  64. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  65. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  66. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  67. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  68. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  69. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  70. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  71. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  72. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  73. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  74. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  75. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  76. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  77. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  78. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  79. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  80. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  81. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  82. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  83. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  84. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  85. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  86. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  87. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  88. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  89. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  90. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  91. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  92. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  93. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  94. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  95. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  96. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  97. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  98. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  99. incertisque locis spatio depellere paulum,
  100. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  101. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  102. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  103. nec foret offensus natus nec plaga creata
  104. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  105. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  106. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  107. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  108. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  109. avius a vera longe ratione recedit.
  110. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  111. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  112. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  113. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  114. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  115. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  116. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  117. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  118. omnia qua propter debent per inane quietum
  119. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  120. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  121. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  122. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  123. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  124. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  125. obliquos videamur et id res vera refutet.
  126. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  127. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  128. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  129. sed nihil omnino recta regione viai
  130. declinare quis est qui possit cernere sese?
  131. Denique si semper motu conectitur omnis
  132. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  133. nec declinando faciunt primordia motus
  134. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  135. ex infinito ne causam causa sequatur,
  136. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  137. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  138. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  139. declinamus item motus nec tempore certo
  140. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  141. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  142. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  143. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  144. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  145. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  146. omnis enim totum per corpus materiai
  147. copia conciri debet, concita per artus
  148. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  149. ut videas initum motus a corde creari
  150. ex animique voluntate id procedere primum,
  151. inde dari porro per totum corpus et artus.
  152. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  153. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  154. nam tum materiem totius corporis omnem
  155. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  156. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  157. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  158. pellat et invitos cogat procedere saepe
  159. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  160. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  161. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  162. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  163. et proiecta refrenatur retroque residit.
  164. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  165. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  166. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  167. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  168. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  169. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  170. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  171. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  172. id facit exiguum clinamen principiorum
  173. nec regione loci certa nec tempore certo.
  174. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  175. copia nec porro maioribus intervallis;
  176. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  177. qua propter quo nunc in motu principiorum
  178. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  179. et post haec semper simili ratione ferentur,
  180. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  181. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  182. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  183. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  184. nam neque quo possit genus ullum materiai
  185. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  186. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  187. naturam rerum mutare et vertere motus.
  188. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  189. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  190. summa tamen summa videatur stare quiete,
  191. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  192. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  193. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  194. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  195. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  196. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  197. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  198. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  199. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  200. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  201. omnia quae nobis longe confusa videntur
  202. et velut in viridi candor consistere colli.
  203. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  204. camporum complent belli simulacra cientes,
  205. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  206. aere renidescit tellus supterque virum vi
  207. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  208. icti reiectant voces ad sidera mundi
  209. et circum volitant equites mediosque repente
  210. tramittunt valido quatientes impete campos;
  211. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  212. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  213. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  214. qualia sint et quam longe distantia formis,
  215. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  216. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  217. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  218. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  219. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  220. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  221. esse pari filo similique adfecta figura.
  222. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  223. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  224. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  225. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  226. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  227. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  228. invenies tamen inter se differre figuris.
  229. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  230. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  231. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  232. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  233. turicremas propter mactatus concidit aras
  234. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  235. at mater viridis saltus orbata peragrans
  236. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  237. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  238. conspicere amissum fetum, completque querellis
  239. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  240. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  241. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  242. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  243. oblectare animum subitamque avertere curam,
  244. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  245. derivare queunt animum curaque levare;
  246. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  247. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  248. cornigeras norunt matres agnique petulci
  249. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  250. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  251. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  252. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  253. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  254. concharumque genus parili ratione videmus
  255. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  256. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  257. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  258. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  259. unius ad certam formam primordia rerum,
  260. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  261. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  262. quare fulmineus multo penetralior ignis
  263. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  264. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  265. subtilem magis e parvis constare figuris
  266. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  267. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  268. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  269. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  270. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  271. et quamvis subito per colum vina videmus
  272. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  273. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  274. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  275. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  276. inter se possint primordia singula quaeque
  277. singula per cuiusque foramina permanare.
  278. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  279. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  280. at contra taetra absinthi natura ferique
  281. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  282. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  283. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  284. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  285. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  286. proptereaque solere vias rescindere nostris
  287. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  288. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  289. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  290. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  291. horrorem constare elementis levibus aeque
  292. ac musaea mele, per chordas organici quae
  293. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  294. neu simili penetrare putes primordia forma
  295. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  296. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  297. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  298. neve bonos rerum simili constare colores
  299. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  300. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  301. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  302. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  303. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  304. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  305. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  306. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  307. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  308. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  309. titillare magis sensus quam laedere possint,
  310. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  311. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  312. dissimili dentata modo conpungere sensus
  313. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  314. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  315. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  316. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  317. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  318. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  319. semina confundunt inter se concita sensum;
  320. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  321. tute tibi partem ferias atque experiare.
  322. qua propter longe formas distare necessest
  323. principiis, varios quae possint edere sensus.
  324. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  325. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  326. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  327. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  328. prima acie constant ictus contemnere sueta
  329. et validi silices ac duri robora ferri
  330. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  331. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  332. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  333. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  334. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  335. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  336. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  337. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  338. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  339. at non esse tamen perplexis indupedita,
  340. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  341. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  342. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  343. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  344. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  345. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  346. * * *
  347. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  348. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  349. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  350. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  351. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  352. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  353. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  354. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  355. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  356. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  357. linquit enim supera taetri primordia viri,
  358. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  359. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  360. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  361. finita variare figurarum ratione.
  362. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  363. esse infinito debebunt corporis auctu.
  364. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  365. corporis inter se multum variare figurae
  366. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  367. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  368. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  369. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  370. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  371. formai speciem totius corporis eius,
  372. quod super est, si forte voles variare figuras,
  373. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  374. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  375. si tu forte voles etiam variare figuras.
  376. ergo formarum novitatem corporis augmen
  377. subsequitur. quare non est ut credere possis
  378. esse infinitis distantia semina formis,
  379. ne quaedam cogas inmani maximitate
  380. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  381. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  382. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  383. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  384. saecla novo rerum superata colore iacerent
  385. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  386. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  387. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  388. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  389. cedere item retro possent in deteriores
  390. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  391. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  392. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  393. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  394. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  395. materiem quoque finitis differe figuris.
  396. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  397. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  398. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  399. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  400. ergo finita distant ratione creata,
  401. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  402. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  403. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  404. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  405. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  406. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  407. formarum finita, necesse est quae similes sint
  408. esse infinitas aut summam materiai
  409. finitam constare, id quod non esse probavi.
  410. * * *
  411. versibus ostendam corpuscula materiai
  412. ex infinito summam rerum usque tenere
  413. undique protelo plagarum continuato.
  414. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  415. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  416. at regione locoque alio terrisque remotis
  417. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  418. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  419. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  420. milibus e multis vallo munitur eburno,
  421. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  422. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  423. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  424. unica res quaedem nativo corpore sola,
  425. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  426. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  427. unde ea progigni possit concepta, creari
  428. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  429. quippe etenim sumant alii finita per omne
  430. corpora iactari unius genitalia rei,
  431. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  432. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  433. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  434. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  435. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  436. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  437. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  438. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  439. infidi maris insidias virisque dolumque
  440. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  441. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  442. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  443. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  444. disiectare aestus diversi materiai,
  445. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  446. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  447. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  448. et res progigni et genitas procrescere posse.
  449. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  450. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  451. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  452. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  453. nec porro rerum genitales auctificique
  454. motus perpetuo possunt servare creata.
  455. sic aequo geritur certamine principiorum
  456. ex infinito contractum tempore bellum.
  457. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  458. et superantur item. miscetur funere vagor,
  459. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  460. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  461. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  462. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  463. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  464. convenit et memori mandatum mente tenere,
  465. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  466. quod genere ex uno consistat principiorum,
  467. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  468. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  469. atque potestates, ita plurima principiorum
  470. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  471. Principio tellus habet in se corpora prima,
  472. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  473. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  474. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  475. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  476. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  477. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  478. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  479. montivago generi possit praebere ferarum.
  480. quare magna deum mater materque ferarum
  481. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  482. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  483. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  484. aeris in spatio magnam pendere docentes
  485. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  486. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  487. officiis debet molliri victa parentum.
  488. muralique caput summum cinxere corona,
  489. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  490. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  491. horrifice fertur divinae matris imago.
  492. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  493. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  494. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  495. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  496. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  497. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  498. significare volunt indignos esse putandos,
  499. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  500. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  501. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  502. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  503. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  504. ingratos animos atque impia pectora volgi
  505. conterrere metu quae possint numine divae.
  506. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  507. munificat tacita mortalis muta salute,
  508. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  509. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  510. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  511. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  512. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  513. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  514. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  515. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  516. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  517. cum pueri circum puerum pernice chorea
  518. armat et in numerum pernice chorea
  519. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  520. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  521. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  522. propterea magnam armati matrem comitantur,
  523. aut quia significant divam praedicere ut armis
  524. ac virtute velint patriam defendere terram
  525. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  526. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  527. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  528. omnis enim per se divom natura necessest
  529. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  530. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  531. nam privata dolore omni, privata periclis,
  532. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  533. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  534. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  535. et quia multarum potitur primordia rerum,
  536. multa modis multis effert in lumina solis.
  537. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  538. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  539. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  540. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  541. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  542. religione animum turpi contingere parcat.
  543. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  544. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  545. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  546. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  547. dissimili vivont specie retinentque parentum
  548. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  549. tanta est in quovis genere herbae materiai
  550. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  551. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  552. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  553. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  554. dissimili perfecta figura principiorum.
  555. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  556. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  557. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  558. scintillasque agere ac late differre favillam.
  559. cetera consimili mentis ratione peragrans
  560. invenies igitur multarum semina rerum
  561. corpore celare et varias cohibere figuras.
  562. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  563. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  564. haec igitur variis debent constare figuris;
  565. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  566. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  567. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  568. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  569. conveniunt et res permixto semine constant.
  570. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  571. multa elementa vides multis communia verbis,
  572. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  573. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  574. non quo multa parum communis littera currat
  575. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  576. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  577. sic aliis in rebus item communia multa
  578. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  579. dissimili tamen inter se consistere summa
  580. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  581. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  582. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  583. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  584. semiferas hominum species existere et altos
  585. inter dum ramos egigni corpore vivo
  586. multaque conecti terrestria membra marinis,
  587. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  588. pascere naturam per terras omniparentis.
  589. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  590. seminibus certis certa genetrice creata
  591. conservare genus crescentia posse videmus.
  592. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  593. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  594. corpora discedunt conexaque convenientis
  595. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  596. reicere in terras naturam, multaque caecis
  597. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  598. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  599. vitalis motus consentire atque imitari.
  600. sed ne forte putes animalia sola teneri
  601. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  602. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  603. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  604. dissimili constare figura principiorum;
  605. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  606. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  607. semina cum porro distent, differre necessust
  608. intervalla vias conexus pondera plagas
  609. concursus motus; quae non animalia solum
  610. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  611. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  612. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  613. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  614. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  615. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  616. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  617. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  618. corpora consimili sint eius tincta colore;
  619. nullus enim color est omnino materiai
  620. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  621. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  622. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  623. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  624. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  625. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  626. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  627. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  628. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  629. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  630. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  631. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  632. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  633. immutabile enim quiddam superare necessest,
  634. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  635. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  636. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  637. proinde colore cave contingas semina rerum,