De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  2. quale sit in magno iactari semper inani.
  3. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  4. exemplare dare et vestigia notitiai.
  5. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  6. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  7. quod tales turbae motus quoque materiai
  8. significant clandestinos caecosque subesse.
  9. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  10. commutare viam retroque repulsa reverti
  11. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  12. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  13. prima moventur enim per se primordia rerum,
  14. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  15. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  16. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  17. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  18. sic a principiis ascendit motus et exit
  19. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  20. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  21. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  22. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  23. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  24. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  25. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  26. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  27. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  28. convestire sua perfundens omnia luce,
  29. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  30. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  31. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  32. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  33. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  34. sed complexa meant inter se conque globata;
  35. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  36. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  37. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  38. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  39. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  40. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  41. debent ni mirum praecellere mobilitate
  42. et multo citius ferri quam lumina solis
  43. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  44. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  45. * * *
  46. nec persectari primordia singula quaeque,
  47. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  48. At quidam contra haec, ignari materiai,
  49. naturam non posse deum sine numine reddunt
  50. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  51. tempora mutare annorum frugesque creare
  52. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  53. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  54. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  55. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  56. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  57. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  58. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  59. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  60. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  61. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  62. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  63. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  64. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  65. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  66. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  67. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  68. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  69. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  70. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  71. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  72. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  73. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  74. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  75. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  76. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  77. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  78. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  79. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  80. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  81. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  82. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  83. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  84. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  85. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  86. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  87. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  88. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  89. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  90. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  91. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  92. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  93. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  94. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  95. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  96. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  97. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  98. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  99. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  100. incertisque locis spatio depellere paulum,
  101. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  102. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  103. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  104. nec foret offensus natus nec plaga creata
  105. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  106. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  107. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  108. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  109. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  110. avius a vera longe ratione recedit.
  111. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  112. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  113. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  114. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  115. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  116. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  117. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  118. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  119. omnia qua propter debent per inane quietum
  120. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  121. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  122. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  123. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  124. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  125. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  126. obliquos videamur et id res vera refutet.
  127. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  128. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  129. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  130. sed nihil omnino recta regione viai
  131. declinare quis est qui possit cernere sese?
  132. Denique si semper motu conectitur omnis
  133. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  134. nec declinando faciunt primordia motus
  135. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  136. ex infinito ne causam causa sequatur,
  137. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  138. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  139. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  140. declinamus item motus nec tempore certo
  141. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  142. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  143. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  144. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  145. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  146. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  147. omnis enim totum per corpus materiai
  148. copia conciri debet, concita per artus
  149. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  150. ut videas initum motus a corde creari
  151. ex animique voluntate id procedere primum,
  152. inde dari porro per totum corpus et artus.
  153. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  154. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  155. nam tum materiem totius corporis omnem
  156. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  157. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  158. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  159. pellat et invitos cogat procedere saepe
  160. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  161. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  162. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  163. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  164. et proiecta refrenatur retroque residit.
  165. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  166. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  167. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  168. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  169. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  170. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  171. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  172. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  173. id facit exiguum clinamen principiorum
  174. nec regione loci certa nec tempore certo.
  175. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  176. copia nec porro maioribus intervallis;
  177. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  178. qua propter quo nunc in motu principiorum
  179. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  180. et post haec semper simili ratione ferentur,
  181. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  182. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  183. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  184. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  185. nam neque quo possit genus ullum materiai
  186. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  187. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  188. naturam rerum mutare et vertere motus.
  189. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  190. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  191. summa tamen summa videatur stare quiete,
  192. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  193. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  194. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  195. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  196. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  197. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  198. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  199. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  200. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  201. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  202. omnia quae nobis longe confusa videntur
  203. et velut in viridi candor consistere colli.
  204. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  205. camporum complent belli simulacra cientes,
  206. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  207. aere renidescit tellus supterque virum vi
  208. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  209. icti reiectant voces ad sidera mundi
  210. et circum volitant equites mediosque repente
  211. tramittunt valido quatientes impete campos;
  212. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  213. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  214. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  215. qualia sint et quam longe distantia formis,
  216. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  217. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  218. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  219. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  220. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  221. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  222. esse pari filo similique adfecta figura.
  223. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  224. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  225. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  226. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  227. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  228. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  229. invenies tamen inter se differre figuris.
  230. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  231. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  232. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  233. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  234. turicremas propter mactatus concidit aras
  235. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  236. at mater viridis saltus orbata peragrans
  237. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  238. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  239. conspicere amissum fetum, completque querellis
  240. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  241. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  242. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  243. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  244. oblectare animum subitamque avertere curam,
  245. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  246. derivare queunt animum curaque levare;
  247. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  248. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  249. cornigeras norunt matres agnique petulci
  250. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  251. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  252. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  253. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  254. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  255. concharumque genus parili ratione videmus
  256. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  257. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  258. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  259. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  260. unius ad certam formam primordia rerum,
  261. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  262. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  263. quare fulmineus multo penetralior ignis
  264. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  265. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  266. subtilem magis e parvis constare figuris
  267. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  268. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  269. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  270. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  271. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  272. et quamvis subito per colum vina videmus
  273. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  274. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  275. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  276. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  277. inter se possint primordia singula quaeque
  278. singula per cuiusque foramina permanare.
  279. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  280. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  281. at contra taetra absinthi natura ferique
  282. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  283. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  284. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  285. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  286. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  287. proptereaque solere vias rescindere nostris
  288. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  289. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  290. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  291. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  292. horrorem constare elementis levibus aeque
  293. ac musaea mele, per chordas organici quae
  294. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  295. neu simili penetrare putes primordia forma
  296. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  297. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  298. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  299. neve bonos rerum simili constare colores
  300. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  301. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  302. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  303. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  304. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  305. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  306. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  307. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  308. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  309. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  310. titillare magis sensus quam laedere possint,
  311. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  312. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  313. dissimili dentata modo conpungere sensus
  314. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  315. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  316. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  317. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  318. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  319. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  320. semina confundunt inter se concita sensum;
  321. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  322. tute tibi partem ferias atque experiare.
  323. qua propter longe formas distare necessest
  324. principiis, varios quae possint edere sensus.
  325. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  326. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  327. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  328. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  329. prima acie constant ictus contemnere sueta
  330. et validi silices ac duri robora ferri
  331. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  332. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  333. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  334. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  335. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  336. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  337. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  338. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  339. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  340. at non esse tamen perplexis indupedita,
  341. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  342. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  343. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  344. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  345. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  346. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  347. * * *
  348. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  349. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  350. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  351. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  352. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  353. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  354. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  355. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  356. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  357. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  358. linquit enim supera taetri primordia viri,
  359. aspera quo magis in terris haerescere possint.