De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  2. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  3. conciliis et discidiis exercita crebris;
  4. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  5. quale sit in magno iactari semper inani.
  6. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  7. exemplare dare et vestigia notitiai.
  8. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  9. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  10. quod tales turbae motus quoque materiai
  11. significant clandestinos caecosque subesse.
  12. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  13. commutare viam retroque repulsa reverti
  14. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  15. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  16. prima moventur enim per se primordia rerum,
  17. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  18. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  19. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  20. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  21. sic a principiis ascendit motus et exit
  22. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  23. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  24. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  25. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  26. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  27. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  28. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  29. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  30. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  31. convestire sua perfundens omnia luce,
  32. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  33. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  34. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  35. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  36. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  37. sed complexa meant inter se conque globata;
  38. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  39. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  40. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  41. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  42. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  43. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  44. debent ni mirum praecellere mobilitate
  45. et multo citius ferri quam lumina solis
  46. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  47. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  48. * * *
  49. nec persectari primordia singula quaeque,
  50. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  51. At quidam contra haec, ignari materiai,
  52. naturam non posse deum sine numine reddunt
  53. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  54. tempora mutare annorum frugesque creare
  55. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  56. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  57. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  58. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  59. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  60. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  61. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  62. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  63. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  64. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  65. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  66. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  67. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  68. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  69. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  70. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  71. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  72. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  73. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  74. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  75. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  76. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  77. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  78. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  79. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  80. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  81. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  82. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  83. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  84. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  85. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  86. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  87. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  88. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  89. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  90. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  91. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  92. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  93. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  94. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  95. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  96. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  97. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  98. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  99. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  100. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  101. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  102. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  103. incertisque locis spatio depellere paulum,
  104. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  105. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  106. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  107. nec foret offensus natus nec plaga creata
  108. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  109. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  110. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  111. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  112. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  113. avius a vera longe ratione recedit.
  114. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  115. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  116. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  117. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  118. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  119. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  120. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  121. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  122. omnia qua propter debent per inane quietum
  123. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  124. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  125. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  126. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  127. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  128. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  129. obliquos videamur et id res vera refutet.
  130. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  131. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  132. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  133. sed nihil omnino recta regione viai
  134. declinare quis est qui possit cernere sese?
  135. Denique si semper motu conectitur omnis
  136. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  137. nec declinando faciunt primordia motus
  138. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  139. ex infinito ne causam causa sequatur,
  140. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  141. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  142. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  143. declinamus item motus nec tempore certo
  144. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  145. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas