De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  2. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  3. omnia debet enim cibus integrare novando
  4. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  5. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  6. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  7. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  8. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  9. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  10. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  11. aurea de caelo demisit funis in arva
  12. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  13. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  14. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  15. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  16. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  17. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  18. conterimusque boves et viris agricolarum,
  19. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  20. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  21. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  22. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  23. et cum tempora temporibus praesentia confert
  24. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  25. tristis item vetulae vitis sator atque vietae