De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  2. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  3. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  4. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  5. corpora conficere et plagis infesta domare.
  6. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  7. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  8. omnia debet enim cibus integrare novando
  9. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  10. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  11. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  12. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  13. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  14. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  15. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  16. aurea de caelo demisit funis in arva
  17. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  18. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.