De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  2. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  3. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  4. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  5. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  6. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  7. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  8. inde minutatim vires et robur adultum
  9. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  10. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  11. et quo latior est, in cunctas undique partis
  12. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  13. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  14. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  15. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  16. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  17. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  18. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  19. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  20. corpora conficere et plagis infesta domare.
  21. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  22. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  23. omnia debet enim cibus integrare novando
  24. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  25. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur