De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certare ingenio, contendere nobilitate,
  2. noctes atque dies niti praestante labore
  3. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  4. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  5. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  6. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  7. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  8. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  9. iucundo sensu cura semota metuque?
  10. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  11. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  12. delicias quoque uti multas substernere possint
  13. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  14. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  15. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  16. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  17. nec domus argento fulget auroque renidet
  18. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  19. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  20. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  21. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  22. praesertim cum tempestas adridet et anni
  23. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  24. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  25. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  26. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  27. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  28. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  29. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  30. si non forte tuas legiones per loca campi
  31. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  32. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  33. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  34. his tibi tum rebus timefactae religiones
  35. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  36. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  37. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  38. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  39. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  40. audacterque inter reges rerumque potentis
  41. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  42. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  43. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  44. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  45. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  46. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  47. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  48. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  49. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  50. non radii solis neque lucida tela diei
  51. discutiant, sed naturae species ratioque.
  52. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  53. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  54. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  55. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  56. expediam: tu te dictis praebere memento.
  57. nam certe non inter se stipata cohaeret
  58. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  59. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  60. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  61. cum tamen incolumis videatur summa manere
  62. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  63. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  64. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  65. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  66. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  67. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  68. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  69. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  70. Si cessare putas rerum primordia posse
  71. cessandoque novos rerum progignere motus,
  72. avius a vera longe ratione vagaris.
  73. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  74. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  75. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  76. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  77. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  78. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  79. et quo iactari magis omnia materiai
  80. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  81. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  82. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  83. inmensumque patere in cunctas undique partis
  84. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  85. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  86. reddita corporibus primis per inane profundum,
  87. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  88. partim intervallis magnis confulta resultant,
  89. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  90. et quae cumque magis condenso conciliatu
  91. exiguis intervallis convecta resultant,
  92. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  93. haec validas saxi radices et fera ferri
  94. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  95. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  96. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  97. in magnis intervallis; haec aera rarum
  98. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  99. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  100. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  101. consociare etiam motus potuere recepta.
  102. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  103. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  104. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  105. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  106. multa minuta modis multis per inane videbis
  107. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  108. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  109. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  110. conciliis et discidiis exercita crebris;
  111. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  112. quale sit in magno iactari semper inani.
  113. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  114. exemplare dare et vestigia notitiai.
  115. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  116. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  117. quod tales turbae motus quoque materiai
  118. significant clandestinos caecosque subesse.
  119. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  120. commutare viam retroque repulsa reverti
  121. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  122. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  123. prima moventur enim per se primordia rerum,
  124. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  125. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  126. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  127. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  128. sic a principiis ascendit motus et exit
  129. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  130. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  131. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  132. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  133. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  134. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  135. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  136. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  137. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  138. convestire sua perfundens omnia luce,
  139. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  140. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  141. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  142. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  143. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  144. sed complexa meant inter se conque globata;
  145. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  146. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  147. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  148. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  149. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  150. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  151. debent ni mirum praecellere mobilitate
  152. et multo citius ferri quam lumina solis
  153. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  154. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  155. * * *
  156. nec persectari primordia singula quaeque,
  157. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  158. At quidam contra haec, ignari materiai,
  159. naturam non posse deum sine numine reddunt
  160. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  161. tempora mutare annorum frugesque creare
  162. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  163. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  164. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  165. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  166. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  167. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  168. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  169. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  170. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  171. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  172. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  173. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  174. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  175. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  176. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  177. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  178. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  179. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  180. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  181. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  182. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  183. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  184. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  185. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  186. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  187. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  188. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  189. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  190. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  191. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  192. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  193. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  194. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  195. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  196. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  197. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  198. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  199. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  200. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  201. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  202. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  203. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  204. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  205. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  206. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  207. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  208. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  209. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  210. incertisque locis spatio depellere paulum,
  211. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  212. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  213. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  214. nec foret offensus natus nec plaga creata
  215. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  216. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  217. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  218. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  219. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  220. avius a vera longe ratione recedit.
  221. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  222. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  223. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  224. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  225. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  226. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  227. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  228. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  229. omnia qua propter debent per inane quietum
  230. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  231. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  232. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  233. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  234. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  235. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  236. obliquos videamur et id res vera refutet.
  237. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  238. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  239. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  240. sed nihil omnino recta regione viai
  241. declinare quis est qui possit cernere sese?
  242. Denique si semper motu conectitur omnis
  243. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  244. nec declinando faciunt primordia motus
  245. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  246. ex infinito ne causam causa sequatur,
  247. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  248. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  249. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  250. declinamus item motus nec tempore certo
  251. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  252. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  253. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  254. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  255. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  256. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  257. omnis enim totum per corpus materiai
  258. copia conciri debet, concita per artus
  259. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  260. ut videas initum motus a corde creari
  261. ex animique voluntate id procedere primum,
  262. inde dari porro per totum corpus et artus.
  263. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  264. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  265. nam tum materiem totius corporis omnem
  266. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  267. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  268. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  269. pellat et invitos cogat procedere saepe
  270. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  271. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  272. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  273. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  274. et proiecta refrenatur retroque residit.
  275. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  276. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  277. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  278. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  279. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  280. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  281. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  282. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  283. id facit exiguum clinamen principiorum
  284. nec regione loci certa nec tempore certo.
  285. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  286. copia nec porro maioribus intervallis;
  287. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  288. qua propter quo nunc in motu principiorum
  289. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  290. et post haec semper simili ratione ferentur,
  291. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  292. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  293. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  294. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  295. nam neque quo possit genus ullum materiai
  296. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  297. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  298. naturam rerum mutare et vertere motus.
  299. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  300. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  301. summa tamen summa videatur stare quiete,
  302. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  303. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  304. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  305. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  306. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  307. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  308. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  309. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  310. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  311. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  312. omnia quae nobis longe confusa videntur
  313. et velut in viridi candor consistere colli.
  314. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  315. camporum complent belli simulacra cientes,
  316. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  317. aere renidescit tellus supterque virum vi
  318. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  319. icti reiectant voces ad sidera mundi
  320. et circum volitant equites mediosque repente
  321. tramittunt valido quatientes impete campos;
  322. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  323. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  324. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  325. qualia sint et quam longe distantia formis,
  326. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  327. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  328. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  329. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  330. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  331. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  332. esse pari filo similique adfecta figura.
  333. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  334. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  335. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  336. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  337. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  338. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  339. invenies tamen inter se differre figuris.
  340. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  341. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  342. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  343. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  344. turicremas propter mactatus concidit aras
  345. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  346. at mater viridis saltus orbata peragrans
  347. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  348. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  349. conspicere amissum fetum, completque querellis
  350. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  351. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  352. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  353. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  354. oblectare animum subitamque avertere curam,
  355. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  356. derivare queunt animum curaque levare;
  357. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  358. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  359. cornigeras norunt matres agnique petulci
  360. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  361. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  362. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  363. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  364. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  365. concharumque genus parili ratione videmus
  366. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  367. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  368. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  369. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  370. unius ad certam formam primordia rerum,
  371. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  372. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  373. quare fulmineus multo penetralior ignis
  374. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  375. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  376. subtilem magis e parvis constare figuris
  377. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  378. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  379. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  380. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  381. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  382. et quamvis subito per colum vina videmus
  383. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  384. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  385. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  386. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  387. inter se possint primordia singula quaeque
  388. singula per cuiusque foramina permanare.
  389. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  390. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  391. at contra taetra absinthi natura ferique
  392. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  393. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  394. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  395. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  396. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  397. proptereaque solere vias rescindere nostris
  398. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  399. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  400. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  401. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  402. horrorem constare elementis levibus aeque
  403. ac musaea mele, per chordas organici quae
  404. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  405. neu simili penetrare putes primordia forma
  406. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  407. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  408. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  409. neve bonos rerum simili constare colores
  410. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  411. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  412. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  413. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  414. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  415. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  416. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  417. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  418. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  419. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  420. titillare magis sensus quam laedere possint,
  421. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  422. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  423. dissimili dentata modo conpungere sensus
  424. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  425. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  426. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  427. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  428. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  429. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  430. semina confundunt inter se concita sensum;
  431. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  432. tute tibi partem ferias atque experiare.
  433. qua propter longe formas distare necessest
  434. principiis, varios quae possint edere sensus.
  435. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  436. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  437. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  438. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  439. prima acie constant ictus contemnere sueta
  440. et validi silices ac duri robora ferri
  441. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  442. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  443. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  444. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  445. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  446. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  447. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  448. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  449. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  450. at non esse tamen perplexis indupedita,
  451. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  452. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  453. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  454. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  455. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  456. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  457. * * *
  458. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  459. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  460. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  461. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  462. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  463. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  464. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  465. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  466. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  467. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  468. linquit enim supera taetri primordia viri,
  469. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  470. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  471. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  472. finita variare figurarum ratione.
  473. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  474. esse infinito debebunt corporis auctu.
  475. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  476. corporis inter se multum variare figurae
  477. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  478. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  479. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  480. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  481. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  482. formai speciem totius corporis eius,
  483. quod super est, si forte voles variare figuras,
  484. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  485. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  486. si tu forte voles etiam variare figuras.
  487. ergo formarum novitatem corporis augmen
  488. subsequitur. quare non est ut credere possis
  489. esse infinitis distantia semina formis,
  490. ne quaedam cogas inmani maximitate
  491. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  492. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  493. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  494. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  495. saecla novo rerum superata colore iacerent
  496. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  497. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  498. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  499. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  500. cedere item retro possent in deteriores
  501. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  502. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  503. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  504. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  505. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  506. materiem quoque finitis differe figuris.
  507. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  508. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  509. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  510. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  511. ergo finita distant ratione creata,
  512. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  513. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  514. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  515. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  516. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  517. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  518. formarum finita, necesse est quae similes sint
  519. esse infinitas aut summam materiai
  520. finitam constare, id quod non esse probavi.
  521. * * *
  522. versibus ostendam corpuscula materiai
  523. ex infinito summam rerum usque tenere
  524. undique protelo plagarum continuato.
  525. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  526. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  527. at regione locoque alio terrisque remotis
  528. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  529. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  530. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  531. milibus e multis vallo munitur eburno,
  532. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  533. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  534. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  535. unica res quaedem nativo corpore sola,
  536. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  537. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  538. unde ea progigni possit concepta, creari
  539. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  540. quippe etenim sumant alii finita per omne
  541. corpora iactari unius genitalia rei,
  542. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  543. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  544. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  545. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  546. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  547. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  548. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  549. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  550. infidi maris insidias virisque dolumque
  551. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  552. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  553. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  554. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  555. disiectare aestus diversi materiai,
  556. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  557. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  558. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  559. et res progigni et genitas procrescere posse.
  560. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  561. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  562. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  563. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  564. nec porro rerum genitales auctificique
  565. motus perpetuo possunt servare creata.
  566. sic aequo geritur certamine principiorum
  567. ex infinito contractum tempore bellum.
  568. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  569. et superantur item. miscetur funere vagor,
  570. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  571. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  572. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  573. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  574. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  575. convenit et memori mandatum mente tenere,
  576. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  577. quod genere ex uno consistat principiorum,
  578. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  579. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  580. atque potestates, ita plurima principiorum
  581. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  582. Principio tellus habet in se corpora prima,
  583. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  584. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  585. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  586. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  587. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  588. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  589. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  590. montivago generi possit praebere ferarum.
  591. quare magna deum mater materque ferarum
  592. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  593. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  594. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  595. aeris in spatio magnam pendere docentes
  596. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  597. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  598. officiis debet molliri victa parentum.
  599. muralique caput summum cinxere corona,
  600. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  601. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  602. horrifice fertur divinae matris imago.
  603. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  604. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  605. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  606. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  607. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  608. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  609. significare volunt indignos esse putandos,
  610. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  611. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  612. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  613. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  614. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  615. ingratos animos atque impia pectora volgi
  616. conterrere metu quae possint numine divae.
  617. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  618. munificat tacita mortalis muta salute,
  619. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  620. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  621. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  622. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  623. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  624. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  625. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  626. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  627. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  628. cum pueri circum puerum pernice chorea
  629. armat et in numerum pernice chorea
  630. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  631. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  632. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  633. propterea magnam armati matrem comitantur,
  634. aut quia significant divam praedicere ut armis
  635. ac virtute velint patriam defendere terram
  636. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  637. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  638. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  639. omnis enim per se divom natura necessest
  640. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  641. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  642. nam privata dolore omni, privata periclis,
  643. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  644. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  645. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  646. et quia multarum potitur primordia rerum,
  647. multa modis multis effert in lumina solis.
  648. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  649. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  650. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  651. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  652. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  653. religione animum turpi contingere parcat.
  654. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  655. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  656. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  657. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  658. dissimili vivont specie retinentque parentum
  659. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  660. tanta est in quovis genere herbae materiai
  661. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  662. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  663. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  664. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  665. dissimili perfecta figura principiorum.
  666. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  667. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  668. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  669. scintillasque agere ac late differre favillam.
  670. cetera consimili mentis ratione peragrans
  671. invenies igitur multarum semina rerum
  672. corpore celare et varias cohibere figuras.
  673. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  674. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  675. haec igitur variis debent constare figuris;
  676. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  677. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  678. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  679. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  680. conveniunt et res permixto semine constant.
  681. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  682. multa elementa vides multis communia verbis,
  683. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  684. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  685. non quo multa parum communis littera currat
  686. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  687. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  688. sic aliis in rebus item communia multa
  689. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  690. dissimili tamen inter se consistere summa
  691. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  692. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  693. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  694. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  695. semiferas hominum species existere et altos
  696. inter dum ramos egigni corpore vivo
  697. multaque conecti terrestria membra marinis,
  698. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  699. pascere naturam per terras omniparentis.
  700. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  701. seminibus certis certa genetrice creata
  702. conservare genus crescentia posse videmus.
  703. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  704. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  705. corpora discedunt conexaque convenientis
  706. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  707. reicere in terras naturam, multaque caecis
  708. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  709. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  710. vitalis motus consentire atque imitari.
  711. sed ne forte putes animalia sola teneri
  712. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  713. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  714. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  715. dissimili constare figura principiorum;
  716. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  717. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  718. semina cum porro distent, differre necessust
  719. intervalla vias conexus pondera plagas
  720. concursus motus; quae non animalia solum
  721. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  722. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  723. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  724. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  725. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  726. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  727. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  728. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  729. corpora consimili sint eius tincta colore;
  730. nullus enim color est omnino materiai
  731. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  732. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  733. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  734. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  735. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  736. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  737. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  738. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  739. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  740. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  741. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  742. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  743. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  744. immutabile enim quiddam superare necessest,
  745. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  746. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  747. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  748. proinde colore cave contingas semina rerum,
  749. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  750. Praeterea si nulla coloris principiis est
  751. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  752. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  753. propterea magni quod refert, semina quaeque
  754. cum quibus et quali positura contineantur
  755. et quos inter se dent motus accipiantque,
  756. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  757. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  758. marmoreo fieri possint candore repente,
  759. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  760. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  761. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  762. materies ubi permixta est illius et ordo
  763. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  764. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  765. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  766. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  767. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  768. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  769. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  770. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  771. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  772. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  773. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  774. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  775. aut alio in quovis uno puroque nitore
  776. dissimiles longe inter se variosque colores.
  777. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  778. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  779. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  780. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  781. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  782. principiis rerum non numquam causa colores,
  783. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  784. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  785. quippe etenim multo proclivius exorientur
  786. candida de nullo quam nigro nata colore
  787. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  788. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  789. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  790. scire licet quam sint nullo velata colore;
  791. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  792. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  793. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  794. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  795. quae sita cervices circum collumque coronat;
  796. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  797. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  798. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  799. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  800. consimili mutat ratione obversa colores;
  801. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  802. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  803. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  804. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  805. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  806. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  807. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  808. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  809. sed variis formis variantes edere tactus.
  810. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  811. est natura coloris et omnia principiorum
  812. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  813. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  814. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  815. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  816. ex albis album pinnis iactare colorem
  817. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  818. aut alio quovis uno varioque colore.
  819. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  820. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  821. evanescere paulatim stinguique colorem;
  822. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  823. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  824. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  825. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  826. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  827. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  828. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  829. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  830. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  831. scire licet quaedam tam constare orba colore
  832. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  833. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  834. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  835. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  836. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  837. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  838. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  839. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  840. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  841. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  842. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  843. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  844. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  845. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  846. concoctosque suo contractans perdere viro,
  847. propter eandem rem debent primordia rerum
  848. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  849. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  850. nec simili ratione saporem denique quemquam
  851. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  852. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  853. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  854. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  855. inmortalia si volumus subiungere rebus
  856. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  857. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  858. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  859. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  860. principiis constare. neque id manufesta refutant
  861. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  862. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  863. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  864. quippe videre licet vivos existere vermes
  865. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  866. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  867. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  868. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  869. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  870. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  871. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  872. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  873. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  874. non alia longe ratione atque arida ligna
  875. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  876. iamne vides igitur magni primordia rerum
  877. referre in quali sint ordine quaeque locata
  878. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  879. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  880. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  881. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  882. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  883. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  884. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  885. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  886. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  887. sed magni referre ea primum quantula constent,
  888. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  889. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  890. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  891. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  892. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  893. antiquis ex ordinibus permota nova re
  894. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  895. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  896. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  897. * * *
  898. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  899. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  900. mollia mortali consistere corpore creta.
  901. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  902. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  903. aut similis totis animalibus esse putari.
  904. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  905. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  906. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  907. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  908. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  909. vitali ut possint consentire undique sensu.
  910. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  911. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  912. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  913. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  914. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  915. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  916. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  917. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  918. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  919. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  920. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  921. quatinus in pullos animalis vertier ova
  922. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  923. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  924. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  925. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  926. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  927. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  928. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  929. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  930. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  931. Principio nequeunt ullius corporis esse
  932. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  933. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  934. aere fluminibus terris terraque creatis,
  935. nec congressa modo vitalis convenientes
  936. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  937. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  938. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  939. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  940. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  941. dissoluuntur enim positurae principiorum
  942. et penitus motus vitales inpediuntur,
  943. donec materies omnis concussa per artus
  944. vitalis animae nodos a corpore solvit
  945. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  946. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  947. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  948. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  949. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  950. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  951. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  952. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  953. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  954. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  955. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  956. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  957. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  958. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  959. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  960. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  961. scire licet nullo primordia posse dolore
  962. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  963. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  964. corporibus, quorum motus novitate laborent
  965. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  966. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  967. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  968. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  969. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  970. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  971. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  972. multaque de rerum mixtura dicere callent
  973. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  974. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  975. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  976. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  977. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  978. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  979. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  980. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  981. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  982. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  983. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  984. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  985. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  986. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  987. umoris guttas mater cum terra recepit,
  988. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  989. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  990. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  991. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  992. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  993. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  994. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  995. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  996. nec sic interemit mors res ut materiai
  997. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  998. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  999. res ut convertant formas mutentque colores
  1000. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  1001. ut noscas referre earum primordia rerum
  1002. cum quibus et quali positura contineantur
  1003. et quos inter se dent motus accipiantque,
  1004. neve putes aeterna penes residere potesse
  1005. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  1006. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  1007. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  1008. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  1009. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  1010. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  1011. si non omnia sunt, at multo maxima pars est