De Rerum Natura
Lucretius
-
- quis pariter caelos omnis convertere et omnis
- ignibus aetheriis terras suffire feracis,
- omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
- nubibus ut tenebras faciat caelique serena
- concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
- saepe suas disturbet et in deserta recedens
- saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
- praeterit exanimatque indignos inque merentes?
- Multaque post mundi tempus genitale diemque
- primigenum maris et terrae solisque coortum
- addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
- semina, quae magnum iaculando contulit omne,
- unde mare et terrae possent augescere et unde
- appareret spatium caeli domus altaque tecta
- tolleret a terris procul et consurgeret aer.
- nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
- corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
- umor ad umorem, terreno corpore terra
- crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
- donique ad extremum crescendi perfica finem