De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  2. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  3. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  4. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  5. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  6. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  7. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  8. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  9. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  10. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  11. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  12. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  13. primigenum maris et terrae solisque coortum
  14. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  15. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  16. unde mare et terrae possent augescere et unde
  17. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  18. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  19. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  20. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  21. umor ad umorem, terreno corpore terra
  22. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  23. donique ad extremum crescendi perfica finem
  24. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  25. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra