De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  2. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  3. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  4. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  5. quando quidem vitae depactus terminus alte
  6. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  7. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  8. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  9. libera continuo, dominis privata superbis,
  10. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  11. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  12. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  13. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  14. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  15. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  16. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  17. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  18. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  19. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  20. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  21. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  22. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  23. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  24. primigenum maris et terrae solisque coortum
  25. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  26. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  27. unde mare et terrae possent augescere et unde
  28. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  29. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  30. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  31. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  32. umor ad umorem, terreno corpore terra
  33. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  34. donique ad extremum crescendi perfica finem
  35. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  36. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  37. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  38. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  39. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  40. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  41. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  42. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  43. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  44. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  45. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  46. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  47. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  48. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  49. inde minutatim vires et robur adultum
  50. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  51. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  52. et quo latior est, in cunctas undique partis
  53. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  54. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  55. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  56. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  57. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  58. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,