De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  2. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  3. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  4. consociare etiam motus potuere recepta.
  5. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  6. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  7. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  8. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  9. multa minuta modis multis per inane videbis
  10. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  11. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  12. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  13. conciliis et discidiis exercita crebris;
  14. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  15. quale sit in magno iactari semper inani.
  16. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  17. exemplare dare et vestigia notitiai.
  18. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  19. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  20. quod tales turbae motus quoque materiai
  21. significant clandestinos caecosque subesse.
  22. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  23. commutare viam retroque repulsa reverti
  24. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  25. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  26. prima moventur enim per se primordia rerum,
  27. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  28. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  29. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  30. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  31. sic a principiis ascendit motus et exit
  32. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  33. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  34. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  35. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  36. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  37. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  38. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  39. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  40. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  41. convestire sua perfundens omnia luce,
  42. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  43. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  44. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  45. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  46. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  47. sed complexa meant inter se conque globata;
  48. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  49. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  50. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  51. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  52. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  53. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  54. debent ni mirum praecellere mobilitate
  55. et multo citius ferri quam lumina solis
  56. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  57. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  58. * * *
  59. nec persectari primordia singula quaeque,
  60. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  61. At quidam contra haec, ignari materiai,
  62. naturam non posse deum sine numine reddunt
  63. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  64. tempora mutare annorum frugesque creare
  65. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  66. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  67. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  68. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  69. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  70. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  71. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  72. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  73. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  74. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  75. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  76. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  77. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  78. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  79. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  80. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  81. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  82. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  83. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  84. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  85. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  86. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  87. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  88. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  89. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  90. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  91. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  92. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  93. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  94. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  95. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  96. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  97. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  98. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  99. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  100. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  101. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  102. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  103. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  104. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  105. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  106. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  107. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  108. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  109. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  110. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  111. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  112. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  113. incertisque locis spatio depellere paulum,
  114. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  115. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  116. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  117. nec foret offensus natus nec plaga creata
  118. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  119. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  120. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  121. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  122. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  123. avius a vera longe ratione recedit.
  124. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  125. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  126. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  127. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  128. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  129. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  130. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  131. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  132. omnia qua propter debent per inane quietum
  133. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  134. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  135. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  136. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  137. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  138. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  139. obliquos videamur et id res vera refutet.
  140. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  141. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  142. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  143. sed nihil omnino recta regione viai
  144. declinare quis est qui possit cernere sese?
  145. Denique si semper motu conectitur omnis
  146. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  147. nec declinando faciunt primordia motus
  148. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  149. ex infinito ne causam causa sequatur,
  150. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  151. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  152. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  153. declinamus item motus nec tempore certo
  154. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  155. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  156. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  157. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  158. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  159. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  160. omnis enim totum per corpus materiai
  161. copia conciri debet, concita per artus
  162. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  163. ut videas initum motus a corde creari
  164. ex animique voluntate id procedere primum,
  165. inde dari porro per totum corpus et artus.
  166. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  167. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  168. nam tum materiem totius corporis omnem
  169. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  170. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  171. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  172. pellat et invitos cogat procedere saepe
  173. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  174. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  175. cuius ad arbitrium quoque copia materiai