De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  2. seminaque innumero numero summaque profunda
  3. multimodis volitent aeterno percita motu,
  4. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  5. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  6. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  7. sponte sua forte offensando semina rerum
  8. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  9. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  10. magnarum rerum fierent exordia semper,
  11. terrai maris et caeli generisque animantum.
  12. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  13. esse alios alibi congressus materiai,
  14. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  15. Praeterea cum materies est multa parata,
  16. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  17. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  18. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  19. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  20. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  21. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  22. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  23. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  24. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  25. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  26. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  27. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  28. sint genere. in primis animalibus indice mente
  29. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  30. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  31. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  32. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  33. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  34. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  35. quando quidem vitae depactus terminus alte
  36. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  37. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  38. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  39. libera continuo, dominis privata superbis,
  40. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  41. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  42. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  43. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  44. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  45. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  46. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  47. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  48. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  49. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  50. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  51. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  52. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  53. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  54. primigenum maris et terrae solisque coortum
  55. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  56. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  57. unde mare et terrae possent augescere et unde
  58. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  59. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  60. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  61. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  62. umor ad umorem, terreno corpore terra
  63. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  64. donique ad extremum crescendi perfica finem
  65. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  66. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  67. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  68. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  69. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  70. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  71. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  72. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  73. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  74. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  75. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  76. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  77. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  78. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  79. inde minutatim vires et robur adultum
  80. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  81. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  82. et quo latior est, in cunctas undique partis
  83. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  84. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  85. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  86. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  87. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  88. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  89. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  90. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  91. corpora conficere et plagis infesta domare.
  92. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  93. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  94. omnia debet enim cibus integrare novando
  95. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  96. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  97. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  98. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  99. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit