De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  2. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  3. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  4. in magnis intervallis; haec aera rarum
  5. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  6. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  7. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  8. consociare etiam motus potuere recepta.
  9. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  10. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  11. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  12. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  13. multa minuta modis multis per inane videbis
  14. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  15. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  16. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  17. conciliis et discidiis exercita crebris;
  18. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  19. quale sit in magno iactari semper inani.
  20. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  21. exemplare dare et vestigia notitiai.
  22. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  23. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  24. quod tales turbae motus quoque materiai
  25. significant clandestinos caecosque subesse.
  26. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  27. commutare viam retroque repulsa reverti
  28. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  29. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  30. prima moventur enim per se primordia rerum,
  31. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  32. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  33. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  34. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  35. sic a principiis ascendit motus et exit
  36. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  37. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  38. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  39. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  40. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  41. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  42. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  43. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  44. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  45. convestire sua perfundens omnia luce,
  46. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  47. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  48. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  49. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  50. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  51. sed complexa meant inter se conque globata;
  52. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  53. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  54. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  55. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  56. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  57. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  58. debent ni mirum praecellere mobilitate
  59. et multo citius ferri quam lumina solis
  60. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  61. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  62. * * *
  63. nec persectari primordia singula quaeque,
  64. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  65. At quidam contra haec, ignari materiai,
  66. naturam non posse deum sine numine reddunt
  67. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  68. tempora mutare annorum frugesque creare
  69. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  70. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  71. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  72. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  73. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  74. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  75. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  76. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  77. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  78. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  79. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  80. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  81. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  82. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  83. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  84. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  85. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  86. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  87. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  88. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  89. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  90. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  91. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  92. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  93. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  94. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  95. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  96. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  97. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  98. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  99. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  100. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  101. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  102. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  103. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  104. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  105. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  106. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  107. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  108. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  109. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  110. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  111. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  112. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  113. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  114. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  115. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  116. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  117. incertisque locis spatio depellere paulum,
  118. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  119. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  120. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  121. nec foret offensus natus nec plaga creata
  122. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  123. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  124. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  125. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  126. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  127. avius a vera longe ratione recedit.
  128. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  129. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  130. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  131. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  132. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  133. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  134. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  135. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  136. omnia qua propter debent per inane quietum
  137. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  138. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  139. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  140. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  141. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  142. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  143. obliquos videamur et id res vera refutet.
  144. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  145. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  146. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  147. sed nihil omnino recta regione viai
  148. declinare quis est qui possit cernere sese?
  149. Denique si semper motu conectitur omnis
  150. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  151. nec declinando faciunt primordia motus
  152. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  153. ex infinito ne causam causa sequatur,
  154. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  155. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  156. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  157. declinamus item motus nec tempore certo
  158. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  159. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  160. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  161. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  162. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  163. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  164. omnis enim totum per corpus materiai
  165. copia conciri debet, concita per artus
  166. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  167. ut videas initum motus a corde creari
  168. ex animique voluntate id procedere primum,
  169. inde dari porro per totum corpus et artus.
  170. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  171. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  172. nam tum materiem totius corporis omnem
  173. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  174. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  175. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  176. pellat et invitos cogat procedere saepe
  177. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  178. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  179. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  180. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  181. et proiecta refrenatur retroque residit.
  182. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  183. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  184. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  185. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  186. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  187. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  188. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  189. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  190. id facit exiguum clinamen principiorum
  191. nec regione loci certa nec tempore certo.
  192. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  193. copia nec porro maioribus intervallis;
  194. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  195. qua propter quo nunc in motu principiorum
  196. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  197. et post haec semper simili ratione ferentur,
  198. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  199. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  200. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  201. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  202. nam neque quo possit genus ullum materiai
  203. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  204. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  205. naturam rerum mutare et vertere motus.
  206. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  207. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  208. summa tamen summa videatur stare quiete,
  209. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  210. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  211. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  212. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  213. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  214. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  215. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  216. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  217. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  218. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  219. omnia quae nobis longe confusa videntur
  220. et velut in viridi candor consistere colli.
  221. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  222. camporum complent belli simulacra cientes,
  223. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  224. aere renidescit tellus supterque virum vi
  225. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  226. icti reiectant voces ad sidera mundi
  227. et circum volitant equites mediosque repente
  228. tramittunt valido quatientes impete campos;
  229. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  230. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  231. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  232. qualia sint et quam longe distantia formis,
  233. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  234. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  235. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  236. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  237. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  238. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  239. esse pari filo similique adfecta figura.
  240. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  241. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  242. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  243. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  244. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  245. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  246. invenies tamen inter se differre figuris.
  247. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  248. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  249. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  250. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  251. turicremas propter mactatus concidit aras
  252. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  253. at mater viridis saltus orbata peragrans
  254. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  255. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  256. conspicere amissum fetum, completque querellis
  257. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  258. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  259. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  260. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  261. oblectare animum subitamque avertere curam,
  262. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  263. derivare queunt animum curaque levare;
  264. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  265. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  266. cornigeras norunt matres agnique petulci
  267. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  268. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  269. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  270. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  271. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  272. concharumque genus parili ratione videmus
  273. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  274. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  275. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  276. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  277. unius ad certam formam primordia rerum,
  278. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  279. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  280. quare fulmineus multo penetralior ignis
  281. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  282. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  283. subtilem magis e parvis constare figuris
  284. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  285. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  286. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  287. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  288. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  289. et quamvis subito per colum vina videmus
  290. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  291. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  292. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  293. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  294. inter se possint primordia singula quaeque
  295. singula per cuiusque foramina permanare.
  296. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  297. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  298. at contra taetra absinthi natura ferique
  299. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  300. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  301. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  302. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  303. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  304. proptereaque solere vias rescindere nostris
  305. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  306. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  307. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  308. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  309. horrorem constare elementis levibus aeque
  310. ac musaea mele, per chordas organici quae
  311. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  312. neu simili penetrare putes primordia forma
  313. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  314. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  315. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  316. neve bonos rerum simili constare colores
  317. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  318. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  319. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  320. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  321. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  322. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  323. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  324. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  325. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  326. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  327. titillare magis sensus quam laedere possint,
  328. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  329. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  330. dissimili dentata modo conpungere sensus
  331. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  332. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  333. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  334. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  335. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  336. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  337. semina confundunt inter se concita sensum;
  338. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  339. tute tibi partem ferias atque experiare.
  340. qua propter longe formas distare necessest
  341. principiis, varios quae possint edere sensus.
  342. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  343. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  344. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  345. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  346. prima acie constant ictus contemnere sueta
  347. et validi silices ac duri robora ferri
  348. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  349. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  350. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  351. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  352. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  353. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  354. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  355. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  356. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  357. at non esse tamen perplexis indupedita,
  358. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  359. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  360. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  361. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  362. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  363. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  364. * * *
  365. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  366. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  367. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  368. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  369. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  370. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  371. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  372. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  373. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  374. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  375. linquit enim supera taetri primordia viri,
  376. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  377. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  378. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  379. finita variare figurarum ratione.
  380. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  381. esse infinito debebunt corporis auctu.
  382. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  383. corporis inter se multum variare figurae
  384. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  385. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  386. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  387. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  388. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  389. formai speciem totius corporis eius,
  390. quod super est, si forte voles variare figuras,
  391. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  392. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  393. si tu forte voles etiam variare figuras.
  394. ergo formarum novitatem corporis augmen
  395. subsequitur. quare non est ut credere possis
  396. esse infinitis distantia semina formis,
  397. ne quaedam cogas inmani maximitate
  398. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  399. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  400. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  401. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  402. saecla novo rerum superata colore iacerent
  403. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  404. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  405. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  406. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  407. cedere item retro possent in deteriores
  408. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  409. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  410. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  411. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  412. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  413. materiem quoque finitis differe figuris.
  414. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  415. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  416. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  417. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  418. ergo finita distant ratione creata,
  419. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  420. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.