De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  2. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  3. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  4. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  5. consimilis; verum positura discrepitant res.
  6. sic ipsis in rebus item iam materiai
  7. intervalla vias conexus pondera plagas
  8. concursus motus ordo positura figurae
  9. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  10. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  11. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  12. accedere et nova se species ostendere rerum.
  13. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  14. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  15. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  16. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  17. principio caeli clarum purumque colorem
  18. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  19. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  20. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  21. ex improviso si sint obiecta repente,
  22. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  23. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  24. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  25. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  26. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  27. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  28. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  29. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  30. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  31. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  32. infinita foris haec extra moenia mundi,
  33. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  34. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  35. Principio nobis in cunctas undique partis
  36. et latere ex utroque supra supterque per omne
  37. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  38. vociferatur, et elucet natura profundi.
  39. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  40. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  41. seminaque innumero numero summaque profunda
  42. multimodis volitent aeterno percita motu,
  43. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  44. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  45. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  46. sponte sua forte offensando semina rerum
  47. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  48. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  49. magnarum rerum fierent exordia semper,
  50. terrai maris et caeli generisque animantum.
  51. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  52. esse alios alibi congressus materiai,
  53. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  54. Praeterea cum materies est multa parata,
  55. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  56. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  57. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  58. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  59. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  60. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  61. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  62. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  63. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  64. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  65. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  66. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  67. sint genere. in primis animalibus indice mente
  68. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  69. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  70. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  71. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  72. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  73. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  74. quando quidem vitae depactus terminus alte
  75. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  76. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  77. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  78. libera continuo, dominis privata superbis,
  79. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  80. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  81. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  82. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  83. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  84. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  85. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  86. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  87. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  88. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  89. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  90. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  91. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  92. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  93. primigenum maris et terrae solisque coortum
  94. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  95. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  96. unde mare et terrae possent augescere et unde
  97. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  98. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  99. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  100. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  101. umor ad umorem, terreno corpore terra
  102. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  103. donique ad extremum crescendi perfica finem
  104. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  105. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  106. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  107. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  108. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  109. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  110. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  111. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  112. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  113. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  114. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  115. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  116. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  117. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  118. inde minutatim vires et robur adultum
  119. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  120. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  121. et quo latior est, in cunctas undique partis
  122. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  123. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  124. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  125. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  126. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  127. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  128. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  129. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  130. corpora conficere et plagis infesta domare.
  131. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  132. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  133. omnia debet enim cibus integrare novando
  134. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  135. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  136. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  137. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  138. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  139. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  140. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  141. aurea de caelo demisit funis in arva
  142. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  143. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  144. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  145. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,