De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  2. certare ingenio, contendere nobilitate,
  3. noctes atque dies niti praestante labore
  4. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  5. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  6. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  7. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  8. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  9. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  10. iucundo sensu cura semota metuque?
  11. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  12. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  13. delicias quoque uti multas substernere possint
  14. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  15. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  16. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  17. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  18. nec domus argento fulget auroque renidet
  19. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  20. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  21. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  22. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  23. praesertim cum tempestas adridet et anni
  24. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  25. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  26. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  27. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  28. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  29. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  30. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  31. si non forte tuas legiones per loca campi
  32. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  33. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  34. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  35. his tibi tum rebus timefactae religiones
  36. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  37. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  38. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  39. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  40. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  41. audacterque inter reges rerumque potentis
  42. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  43. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  44. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  45. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  46. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  47. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  48. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  49. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.