De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  2. certare ingenio, contendere nobilitate,
  3. noctes atque dies niti praestante labore
  4. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  5. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  6. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  7. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  8. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  9. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  10. iucundo sensu cura semota metuque?
  11. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  12. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  13. delicias quoque uti multas substernere possint
  14. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  15. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  16. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  17. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  18. nec domus argento fulget auroque renidet
  19. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  20. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  21. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  22. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  23. praesertim cum tempestas adridet et anni
  24. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  25. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  26. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  27. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  28. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  29. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  30. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  31. si non forte tuas legiones per loca campi
  32. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  33. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  34. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  35. his tibi tum rebus timefactae religiones
  36. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  37. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  38. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  39. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  40. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  41. audacterque inter reges rerumque potentis
  42. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  43. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  44. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  45. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  46. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  47. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  48. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  49. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  50. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  51. non radii solis neque lucida tela diei
  52. discutiant, sed naturae species ratioque.
  53. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  54. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  55. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  56. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  57. expediam: tu te dictis praebere memento.
  58. nam certe non inter se stipata cohaeret
  59. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  60. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  61. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  62. cum tamen incolumis videatur summa manere
  63. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  64. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  65. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  66. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  67. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  68. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  69. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  70. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  71. Si cessare putas rerum primordia posse
  72. cessandoque novos rerum progignere motus,
  73. avius a vera longe ratione vagaris.
  74. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  75. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  76. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  77. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  78. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  79. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  80. et quo iactari magis omnia materiai
  81. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  82. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  83. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  84. inmensumque patere in cunctas undique partis
  85. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  86. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  87. reddita corporibus primis per inane profundum,
  88. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  89. partim intervallis magnis confulta resultant,
  90. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  91. et quae cumque magis condenso conciliatu
  92. exiguis intervallis convecta resultant,
  93. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  94. haec validas saxi radices et fera ferri
  95. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  96. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  97. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  98. in magnis intervallis; haec aera rarum
  99. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  100. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  101. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  102. consociare etiam motus potuere recepta.
  103. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  104. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  105. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  106. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  107. multa minuta modis multis per inane videbis
  108. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  109. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  110. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  111. conciliis et discidiis exercita crebris;
  112. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  113. quale sit in magno iactari semper inani.
  114. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  115. exemplare dare et vestigia notitiai.
  116. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  117. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  118. quod tales turbae motus quoque materiai
  119. significant clandestinos caecosque subesse.
  120. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  121. commutare viam retroque repulsa reverti
  122. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  123. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  124. prima moventur enim per se primordia rerum,
  125. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  126. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  127. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  128. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  129. sic a principiis ascendit motus et exit
  130. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  131. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  132. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  133. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  134. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  135. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  136. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  137. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  138. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  139. convestire sua perfundens omnia luce,
  140. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  141. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  142. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  143. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  144. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  145. sed complexa meant inter se conque globata;
  146. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  147. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  148. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  149. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  150. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  151. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  152. debent ni mirum praecellere mobilitate
  153. et multo citius ferri quam lumina solis
  154. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  155. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  156. * * *
  157. nec persectari primordia singula quaeque,
  158. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  159. At quidam contra haec, ignari materiai,
  160. naturam non posse deum sine numine reddunt
  161. tanto opere humanis rationibus atmoderate