De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito cita corpora materiai.
  2. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  3. aer dissaepit collis atque aera montes,
  4. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  5. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  6. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  7. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  8. perpetuo possint aevi labentia tractu
  9. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  10. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  11. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  12. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  13. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  14. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  15. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  16. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  17. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  18. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  19. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  20. exiguum possent horai sistere tempus;
  21. nam dispulsa suo de coetu materiai
  22. copia ferretur magnum per inane soluta,
  23. sive adeo potius numquam concreta creasset
  24. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  25. nam certe neque consilio primordia rerum
  26. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  27. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  28. sed quia multa modis multis mutata per omne
  29. ex infinito vexantur percita plagis,
  30. omne genus motus et coetus experiundo
  31. tandem deveniunt in talis disposituras,
  32. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  33. et multos etiam magnos servata per annos
  34. ut semel in motus coniectast convenientis,
  35. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  36. integrent amnes et solis terra vapore
  37. fota novet fetus summissaque gens animantum
  38. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  39. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  40. ex infinito suboriri copia posset,
  41. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  42. nam vel uti privata cibo natura animantum
  43. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  44. dissolui simul ac defecit suppeditare
  45. materies aliqua ratione aversa viai.
  46. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  47. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  48. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  49. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  50. inter dum resilire tamen coguntur et una
  51. principiis rerum spatium tempusque fugai
  52. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  53. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  54. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  55. infinita opus est vis undique materiai.
  56. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  57. in medium summae quod dicunt omnia niti
  58. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  59. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  60. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  61. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  62. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  63. nitier in terraque retro requiescere posta,
  64. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  65. et simili ratione animalia suppa vagari
  66. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  67. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  68. sponte sua possint in caeli templa volare;
  69. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  70. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  71. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  72. sed vanus stolidis haec * * *
  73. amplexi quod habent perv * * *
  74. nam medium nihil esse potest * * *
  75. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  76. possit ibi quicquam consistere * * *
  77. quam quavis alia longe ratione * * *
  78. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  79. per medium, per non medium, concedere debet
  80. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  81. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  82. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  83. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  84. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  85. haud igitur possunt tali ratione teneri
  86. res in concilium medii cuppedine victae.
  87. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt