De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  2. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  3. ex infinito cita corpora materiai.
  4. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  5. aer dissaepit collis atque aera montes,
  6. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  7. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  8. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  9. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  10. perpetuo possint aevi labentia tractu
  11. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  12. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  13. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  14. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  15. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  16. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  17. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  18. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  19. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  20. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  21. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  22. exiguum possent horai sistere tempus;
  23. nam dispulsa suo de coetu materiai
  24. copia ferretur magnum per inane soluta,
  25. sive adeo potius numquam concreta creasset