De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  2. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  3. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  4. Praeterea si iam finitum constituatur
  5. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  6. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  7. id validis utrum contortum viribus ire
  8. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  9. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  10. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  11. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  12. cogit ut exempta concedas fine patere.
  13. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  14. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  15. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  16. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  17. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  18. fiet uti nusquam possit consistere finis
  19. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  20. Praeterea spatium summai totius omne
  21. undique si inclusum certis consisteret oris
  22. finitumque foret, iam copia materiai
  23. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  24. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  25. nec foret omnino caelum neque lumina solis,