De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  2. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  3. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  4. Praeterea si iam finitum constituatur
  5. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  6. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  7. id validis utrum contortum viribus ire
  8. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  9. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  10. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  11. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  12. cogit ut exempta concedas fine patere.
  13. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  14. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  15. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  16. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  17. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  18. fiet uti nusquam possit consistere finis
  19. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  20. Praeterea spatium summai totius omne
  21. undique si inclusum certis consisteret oris
  22. finitumque foret, iam copia materiai
  23. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  24. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  25. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  26. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  27. ex infinito iam tempore subsidendo.
  28. at nunc ni mirum requies data principiorum
  29. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  30. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  31. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  32. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  33. ex infinito cita corpora materiai.
  34. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  35. aer dissaepit collis atque aera montes,
  36. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  37. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  38. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  39. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  40. perpetuo possint aevi labentia tractu
  41. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  42. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  43. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  44. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  45. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  46. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  47. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  48. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  49. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  50. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  51. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  52. exiguum possent horai sistere tempus;
  53. nam dispulsa suo de coetu materiai
  54. copia ferretur magnum per inane soluta,
  55. sive adeo potius numquam concreta creasset
  56. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  57. nam certe neque consilio primordia rerum
  58. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  59. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  60. sed quia multa modis multis mutata per omne
  61. ex infinito vexantur percita plagis,
  62. omne genus motus et coetus experiundo
  63. tandem deveniunt in talis disposituras,
  64. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  65. et multos etiam magnos servata per annos
  66. ut semel in motus coniectast convenientis,
  67. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  68. integrent amnes et solis terra vapore
  69. fota novet fetus summissaque gens animantum
  70. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  71. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  72. ex infinito suboriri copia posset,
  73. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  74. nam vel uti privata cibo natura animantum
  75. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  76. dissolui simul ac defecit suppeditare
  77. materies aliqua ratione aversa viai.
  78. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  79. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  80. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  81. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  82. inter dum resilire tamen coguntur et una
  83. principiis rerum spatium tempusque fugai
  84. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  85. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,