De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  2. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  3. finitumst; namque extremum debebat habere.
  4. extremum porro nullius posse videtur
  5. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  6. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  7. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  8. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  9. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  10. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  11. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  12. Praeterea si iam finitum constituatur
  13. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  14. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  15. id validis utrum contortum viribus ire
  16. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  17. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  18. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  19. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  20. cogit ut exempta concedas fine patere.
  21. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  22. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  23. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  24. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  25. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  26. fiet uti nusquam possit consistere finis
  27. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  28. Praeterea spatium summai totius omne
  29. undique si inclusum certis consisteret oris
  30. finitumque foret, iam copia materiai
  31. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  32. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  33. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  34. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  35. ex infinito iam tempore subsidendo.
  36. at nunc ni mirum requies data principiorum
  37. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  38. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  39. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  40. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  41. ex infinito cita corpora materiai.
  42. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  43. aer dissaepit collis atque aera montes,
  44. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  45. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  46. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  47. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  48. perpetuo possint aevi labentia tractu
  49. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  50. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  51. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  52. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  53. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  54. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  55. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  56. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  57. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  58. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  59. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  60. exiguum possent horai sistere tempus;
  61. nam dispulsa suo de coetu materiai
  62. copia ferretur magnum per inane soluta,
  63. sive adeo potius numquam concreta creasset
  64. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  65. nam certe neque consilio primordia rerum
  66. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  67. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  68. sed quia multa modis multis mutata per omne
  69. ex infinito vexantur percita plagis,
  70. omne genus motus et coetus experiundo
  71. tandem deveniunt in talis disposituras,
  72. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  73. et multos etiam magnos servata per annos
  74. ut semel in motus coniectast convenientis,
  75. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  76. integrent amnes et solis terra vapore
  77. fota novet fetus summissaque gens animantum
  78. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  79. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  80. ex infinito suboriri copia posset,
  81. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  82. nam vel uti privata cibo natura animantum
  83. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  84. dissolui simul ac defecit suppeditare
  85. materies aliqua ratione aversa viai.
  86. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  87. conservare omnem, quae cumque est conciliata.