De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si tibi forte animum tali ratione tenere
  2. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  3. naturam rerum, qua constet compta figura.
  4. Sed quoniam docui solidissima materiai
  5. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  6. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  7. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  8. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  9. pervideamus utrum finitum funditus omne
  10. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  11. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  12. finitumst; namque extremum debebat habere.
  13. extremum porro nullius posse videtur
  14. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  15. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  16. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  17. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  18. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  19. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  20. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  21. Praeterea si iam finitum constituatur
  22. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  23. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  24. id validis utrum contortum viribus ire
  25. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  26. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  27. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  28. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  29. cogit ut exempta concedas fine patere.
  30. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  31. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  32. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  33. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  34. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  35. fiet uti nusquam possit consistere finis
  36. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  37. Praeterea spatium summai totius omne
  38. undique si inclusum certis consisteret oris
  39. finitumque foret, iam copia materiai
  40. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  41. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  42. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  43. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  44. ex infinito iam tempore subsidendo.
  45. at nunc ni mirum requies data principiorum
  46. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  47. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  48. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  49. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  50. ex infinito cita corpora materiai.
  51. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  52. aer dissaepit collis atque aera montes,
  53. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  54. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  55. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  56. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  57. perpetuo possint aevi labentia tractu
  58. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  59. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  60. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  61. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  62. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  63. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  64. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  65. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  66. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  67. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  68. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  69. exiguum possent horai sistere tempus;
  70. nam dispulsa suo de coetu materiai
  71. copia ferretur magnum per inane soluta,
  72. sive adeo potius numquam concreta creasset
  73. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  74. nam certe neque consilio primordia rerum
  75. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  76. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  77. sed quia multa modis multis mutata per omne
  78. ex infinito vexantur percita plagis,
  79. omne genus motus et coetus experiundo
  80. tandem deveniunt in talis disposituras,
  81. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  82. et multos etiam magnos servata per annos
  83. ut semel in motus coniectast convenientis,
  84. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  85. integrent amnes et solis terra vapore
  86. fota novet fetus summissaque gens animantum
  87. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  88. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  89. ex infinito suboriri copia posset,
  90. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  91. nam vel uti privata cibo natura animantum
  92. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  93. dissolui simul ac defecit suppeditare
  94. materies aliqua ratione aversa viai.
  95. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  96. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  97. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  98. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  99. inter dum resilire tamen coguntur et una
  100. principiis rerum spatium tempusque fugai
  101. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  102. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  103. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  104. infinita opus est vis undique materiai.
  105. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  106. in medium summae quod dicunt omnia niti
  107. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  108. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  109. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  110. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  111. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  112. nitier in terraque retro requiescere posta,
  113. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  114. et simili ratione animalia suppa vagari
  115. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  116. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  117. sponte sua possint in caeli templa volare;
  118. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  119. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  120. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  121. sed vanus stolidis haec * * *
  122. amplexi quod habent perv * * *
  123. nam medium nihil esse potest * * *
  124. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  125. possit ibi quicquam consistere * * *
  126. quam quavis alia longe ratione * * *
  127. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  128. per medium, per non medium, concedere debet
  129. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  130. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  131. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  132. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  133. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  134. haud igitur possunt tali ratione teneri
  135. res in concilium medii cuppedine victae.
  136. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  137. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  138. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  139. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  140. at contra tenuis exponunt aeris auras
  141. et calidos simul a medio differrier ignis,
  142. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  143. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  144. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  145. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  146. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  147. ---
  148. ---
  149. ---
  150. ---
  151. ---
  152. ---
  153. ---
  154. ---
  155. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  156. diffugiant subito magnum per inane soluta
  157. et ne cetera consimili ratione sequantur
  158. neve ruant caeli tonitralia templa superne