De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  2. carmine Pierio rationem exponere nostram
  3. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  4. si tibi forte animum tali ratione tenere
  5. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  6. naturam rerum, qua constet compta figura.
  7. Sed quoniam docui solidissima materiai
  8. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  9. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  10. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  11. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  12. pervideamus utrum finitum funditus omne
  13. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  14. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  15. finitumst; namque extremum debebat habere.
  16. extremum porro nullius posse videtur
  17. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  18. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  19. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  20. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  21. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  22. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  23. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  24. Praeterea si iam finitum constituatur
  25. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  26. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  27. id validis utrum contortum viribus ire
  28. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  29. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  30. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  31. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  32. cogit ut exempta concedas fine patere.
  33. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  34. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  35. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  36. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  37. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  38. fiet uti nusquam possit consistere finis
  39. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  40. Praeterea spatium summai totius omne
  41. undique si inclusum certis consisteret oris
  42. finitumque foret, iam copia materiai
  43. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  44. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  45. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  46. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  47. ex infinito iam tempore subsidendo.
  48. at nunc ni mirum requies data principiorum
  49. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  50. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  51. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  52. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  53. ex infinito cita corpora materiai.
  54. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  55. aer dissaepit collis atque aera montes,
  56. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  57. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  58. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  59. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  60. perpetuo possint aevi labentia tractu
  61. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  62. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  63. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  64. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  65. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  66. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  67. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  68. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  69. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  70. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  71. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  72. exiguum possent horai sistere tempus;
  73. nam dispulsa suo de coetu materiai
  74. copia ferretur magnum per inane soluta,
  75. sive adeo potius numquam concreta creasset
  76. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  77. nam certe neque consilio primordia rerum
  78. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  79. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  80. sed quia multa modis multis mutata per omne
  81. ex infinito vexantur percita plagis,
  82. omne genus motus et coetus experiundo
  83. tandem deveniunt in talis disposituras,
  84. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  85. et multos etiam magnos servata per annos
  86. ut semel in motus coniectast convenientis,
  87. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  88. integrent amnes et solis terra vapore
  89. fota novet fetus summissaque gens animantum
  90. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  91. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  92. ex infinito suboriri copia posset,
  93. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  94. nam vel uti privata cibo natura animantum
  95. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  96. dissolui simul ac defecit suppeditare
  97. materies aliqua ratione aversa viai.
  98. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  99. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  100. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  101. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  102. inter dum resilire tamen coguntur et una
  103. principiis rerum spatium tempusque fugai
  104. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  105. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  106. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  107. infinita opus est vis undique materiai.
  108. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  109. in medium summae quod dicunt omnia niti
  110. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  111. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  112. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  113. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  114. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  115. nitier in terraque retro requiescere posta,
  116. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  117. et simili ratione animalia suppa vagari
  118. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  119. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  120. sponte sua possint in caeli templa volare;
  121. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  122. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  123. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  124. sed vanus stolidis haec * * *
  125. amplexi quod habent perv * * *
  126. nam medium nihil esse potest * * *
  127. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  128. possit ibi quicquam consistere * * *
  129. quam quavis alia longe ratione * * *
  130. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  131. per medium, per non medium, concedere debet
  132. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  133. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  134. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  135. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,