De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed potius tali facto recreata valescat,
  2. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  3. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  4. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  5. carmine Pierio rationem exponere nostram
  6. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  7. si tibi forte animum tali ratione tenere
  8. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  9. naturam rerum, qua constet compta figura.
  10. Sed quoniam docui solidissima materiai
  11. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  12. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  13. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  14. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  15. pervideamus utrum finitum funditus omne
  16. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  17. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  18. finitumst; namque extremum debebat habere.
  19. extremum porro nullius posse videtur
  20. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  21. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  22. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  23. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  24. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  25. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  26. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  27. Praeterea si iam finitum constituatur
  28. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  29. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  30. id validis utrum contortum viribus ire
  31. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  32. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  33. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  34. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  35. cogit ut exempta concedas fine patere.
  36. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  37. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  38. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  39. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  40. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  41. fiet uti nusquam possit consistere finis
  42. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  43. Praeterea spatium summai totius omne
  44. undique si inclusum certis consisteret oris
  45. finitumque foret, iam copia materiai
  46. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  47. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  48. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  49. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  50. ex infinito iam tempore subsidendo.
  51. at nunc ni mirum requies data principiorum
  52. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  53. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  54. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  55. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  56. ex infinito cita corpora materiai.
  57. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  58. aer dissaepit collis atque aera montes,
  59. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  60. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  61. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  62. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  63. perpetuo possint aevi labentia tractu
  64. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  65. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  66. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  67. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  68. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  69. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  70. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  71. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  72. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  73. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  74. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  75. exiguum possent horai sistere tempus;
  76. nam dispulsa suo de coetu materiai
  77. copia ferretur magnum per inane soluta,
  78. sive adeo potius numquam concreta creasset
  79. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  80. nam certe neque consilio primordia rerum
  81. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  82. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  83. sed quia multa modis multis mutata per omne
  84. ex infinito vexantur percita plagis,
  85. omne genus motus et coetus experiundo
  86. tandem deveniunt in talis disposituras,
  87. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  88. et multos etiam magnos servata per annos
  89. ut semel in motus coniectast convenientis,
  90. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  91. integrent amnes et solis terra vapore
  92. fota novet fetus summissaque gens animantum
  93. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  94. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  95. ex infinito suboriri copia posset,
  96. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  97. nam vel uti privata cibo natura animantum
  98. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  99. dissolui simul ac defecit suppeditare
  100. materies aliqua ratione aversa viai.
  101. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  102. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  103. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  104. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  105. inter dum resilire tamen coguntur et una
  106. principiis rerum spatium tempusque fugai
  107. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  108. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  109. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  110. infinita opus est vis undique materiai.
  111. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  112. in medium summae quod dicunt omnia niti
  113. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  114. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  115. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  116. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  117. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  118. nitier in terraque retro requiescere posta,
  119. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  120. et simili ratione animalia suppa vagari
  121. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  122. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  123. sponte sua possint in caeli templa volare;
  124. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  125. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  126. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  127. sed vanus stolidis haec * * *
  128. amplexi quod habent perv * * *
  129. nam medium nihil esse potest * * *
  130. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  131. possit ibi quicquam consistere * * *
  132. quam quavis alia longe ratione * * *
  133. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  134. per medium, per non medium, concedere debet
  135. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  136. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  137. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  138. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  139. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  140. haud igitur possunt tali ratione teneri
  141. res in concilium medii cuppedine victae.
  142. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  143. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  144. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  145. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  146. at contra tenuis exponunt aeris auras
  147. et calidos simul a medio differrier ignis,
  148. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  149. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  150. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  151. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  152. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  153. ---
  154. ---
  155. ---
  156. ---
  157. ---