De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  2. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  3. sed potius tali facto recreata valescat,
  4. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  5. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  6. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  7. carmine Pierio rationem exponere nostram
  8. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  9. si tibi forte animum tali ratione tenere
  10. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  11. naturam rerum, qua constet compta figura.
  12. Sed quoniam docui solidissima materiai
  13. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  14. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  15. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  16. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  17. pervideamus utrum finitum funditus omne
  18. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  19. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  20. finitumst; namque extremum debebat habere.
  21. extremum porro nullius posse videtur
  22. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  23. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  24. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  25. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  26. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  27. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  28. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  29. Praeterea si iam finitum constituatur
  30. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  31. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  32. id validis utrum contortum viribus ire
  33. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  34. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  35. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  36. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  37. cogit ut exempta concedas fine patere.
  38. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  39. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  40. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  41. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  42. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  43. fiet uti nusquam possit consistere finis
  44. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  45. Praeterea spatium summai totius omne
  46. undique si inclusum certis consisteret oris
  47. finitumque foret, iam copia materiai
  48. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  49. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  50. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  51. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  52. ex infinito iam tempore subsidendo.
  53. at nunc ni mirum requies data principiorum
  54. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  55. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  56. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  57. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  58. ex infinito cita corpora materiai.
  59. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  60. aer dissaepit collis atque aera montes,
  61. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  62. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  63. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  64. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  65. perpetuo possint aevi labentia tractu
  66. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  67. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  68. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  69. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  70. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  71. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  72. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  73. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  74. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  75. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  76. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  77. exiguum possent horai sistere tempus;
  78. nam dispulsa suo de coetu materiai
  79. copia ferretur magnum per inane soluta,
  80. sive adeo potius numquam concreta creasset
  81. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  82. nam certe neque consilio primordia rerum
  83. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  84. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  85. sed quia multa modis multis mutata per omne
  86. ex infinito vexantur percita plagis,
  87. omne genus motus et coetus experiundo
  88. tandem deveniunt in talis disposituras,
  89. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  90. et multos etiam magnos servata per annos
  91. ut semel in motus coniectast convenientis,
  92. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  93. integrent amnes et solis terra vapore
  94. fota novet fetus summissaque gens animantum
  95. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  96. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  97. ex infinito suboriri copia posset,
  98. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  99. nam vel uti privata cibo natura animantum
  100. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  101. dissolui simul ac defecit suppeditare
  102. materies aliqua ratione aversa viai.
  103. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  104. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  105. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  106. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  107. inter dum resilire tamen coguntur et una
  108. principiis rerum spatium tempusque fugai
  109. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  110. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  111. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  112. infinita opus est vis undique materiai.
  113. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  114. in medium summae quod dicunt omnia niti
  115. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  116. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  117. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  118. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  119. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  120. nitier in terraque retro requiescere posta,
  121. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  122. et simili ratione animalia suppa vagari
  123. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  124. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  125. sponte sua possint in caeli templa volare;
  126. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  127. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  128. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  129. sed vanus stolidis haec * * *
  130. amplexi quod habent perv * * *
  131. nam medium nihil esse potest * * *
  132. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  133. possit ibi quicquam consistere * * *
  134. quam quavis alia longe ratione * * *
  135. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  136. per medium, per non medium, concedere debet
  137. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  138. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  139. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  140. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  141. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  142. haud igitur possunt tali ratione teneri
  143. res in concilium medii cuppedine victae.
  144. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  145. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  146. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  147. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  148. at contra tenuis exponunt aeris auras
  149. et calidos simul a medio differrier ignis,
  150. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  151. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  152. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  153. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  154. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  155. ---
  156. ---
  157. ---
  158. ---
  159. ---
  160. ---
  161. ---
  162. ---
  163. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  164. diffugiant subito magnum per inane soluta
  165. et ne cetera consimili ratione sequantur
  166. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  167. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  168. inter permixtas rerum caelique ruinas
  169. corpora solventes abeat per inane profundum,
  170. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  171. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  172. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  173. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  174. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  175. Haec sic pernosces parva perductus opella;