De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  2. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  3. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  4. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  5. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  6. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  7. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  8. sed potius tali facto recreata valescat,
  9. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  10. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  11. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  12. carmine Pierio rationem exponere nostram
  13. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  14. si tibi forte animum tali ratione tenere
  15. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  16. naturam rerum, qua constet compta figura.
  17. Sed quoniam docui solidissima materiai
  18. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  19. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  20. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  21. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  22. pervideamus utrum finitum funditus omne
  23. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  24. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  25. finitumst; namque extremum debebat habere.
  26. extremum porro nullius posse videtur
  27. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  28. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  29. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  30. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  31. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  32. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  33. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  34. Praeterea si iam finitum constituatur
  35. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  36. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  37. id validis utrum contortum viribus ire
  38. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  39. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  40. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  41. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  42. cogit ut exempta concedas fine patere.
  43. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  44. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  45. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  46. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  47. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  48. fiet uti nusquam possit consistere finis
  49. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  50. Praeterea spatium summai totius omne
  51. undique si inclusum certis consisteret oris
  52. finitumque foret, iam copia materiai
  53. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  54. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  55. nec foret omnino caelum neque lumina solis,