De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  2. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  3. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  4. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  5. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  6. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  7. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  8. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  9. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  10. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  11. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  12. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  13. sed potius tali facto recreata valescat,
  14. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  15. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  16. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  17. carmine Pierio rationem exponere nostram
  18. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  19. si tibi forte animum tali ratione tenere
  20. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  21. naturam rerum, qua constet compta figura.
  22. Sed quoniam docui solidissima materiai
  23. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  24. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  25. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  26. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  27. pervideamus utrum finitum funditus omne
  28. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  29. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  30. finitumst; namque extremum debebat habere.
  31. extremum porro nullius posse videtur
  32. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  33. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  34. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  35. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  36. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  37. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  38. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  39. Praeterea si iam finitum constituatur
  40. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  41. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  42. id validis utrum contortum viribus ire
  43. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  44. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  45. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  46. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  47. cogit ut exempta concedas fine patere.
  48. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  49. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  50. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  51. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  52. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  53. fiet uti nusquam possit consistere finis
  54. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  55. Praeterea spatium summai totius omne
  56. undique si inclusum certis consisteret oris
  57. finitumque foret, iam copia materiai
  58. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  59. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  60. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  61. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  62. ex infinito iam tempore subsidendo.
  63. at nunc ni mirum requies data principiorum
  64. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  65. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  66. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  67. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  68. ex infinito cita corpora materiai.
  69. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  70. aer dissaepit collis atque aera montes,
  71. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  72. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  73. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  74. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  75. perpetuo possint aevi labentia tractu
  76. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  77. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  78. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  79. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  80. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  81. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  82. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  83. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  84. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  85. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  86. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  87. exiguum possent horai sistere tempus;
  88. nam dispulsa suo de coetu materiai
  89. copia ferretur magnum per inane soluta,
  90. sive adeo potius numquam concreta creasset
  91. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  92. nam certe neque consilio primordia rerum
  93. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  94. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  95. sed quia multa modis multis mutata per omne
  96. ex infinito vexantur percita plagis,
  97. omne genus motus et coetus experiundo
  98. tandem deveniunt in talis disposituras,
  99. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  100. et multos etiam magnos servata per annos
  101. ut semel in motus coniectast convenientis,
  102. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  103. integrent amnes et solis terra vapore
  104. fota novet fetus summissaque gens animantum
  105. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  106. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  107. ex infinito suboriri copia posset,
  108. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  109. nam vel uti privata cibo natura animantum
  110. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  111. dissolui simul ac defecit suppeditare
  112. materies aliqua ratione aversa viai.
  113. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  114. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  115. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  116. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  117. inter dum resilire tamen coguntur et una
  118. principiis rerum spatium tempusque fugai
  119. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  120. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  121. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  122. infinita opus est vis undique materiai.
  123. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  124. in medium summae quod dicunt omnia niti
  125. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  126. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  127. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  128. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  129. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  130. nitier in terraque retro requiescere posta,
  131. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  132. et simili ratione animalia suppa vagari
  133. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  134. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  135. sponte sua possint in caeli templa volare;
  136. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  137. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  138. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  139. sed vanus stolidis haec * * *
  140. amplexi quod habent perv * * *
  141. nam medium nihil esse potest * * *
  142. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  143. possit ibi quicquam consistere * * *
  144. quam quavis alia longe ratione * * *
  145. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  146. per medium, per non medium, concedere debet
  147. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  148. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  149. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  150. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  151. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  152. haud igitur possunt tali ratione teneri
  153. res in concilium medii cuppedine victae.
  154. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  155. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  156. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  157. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  158. at contra tenuis exponunt aeris auras
  159. et calidos simul a medio differrier ignis,
  160. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  161. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  162. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  163. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  164. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  165. ---
  166. ---
  167. ---
  168. ---
  169. ---
  170. ---
  171. ---
  172. ---
  173. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  174. diffugiant subito magnum per inane soluta
  175. et ne cetera consimili ratione sequantur
  176. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  177. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  178. inter permixtas rerum caelique ruinas
  179. corpora solventes abeat per inane profundum,
  180. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  181. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  182. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  183. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  184. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  185. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  186. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca