De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  2. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  3. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  4. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  5. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  6. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  7. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  8. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  9. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  10. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  11. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  12. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  13. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  14. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  15. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  16. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  17. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  18. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  19. sed potius tali facto recreata valescat,
  20. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  21. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  22. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  23. carmine Pierio rationem exponere nostram
  24. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  25. si tibi forte animum tali ratione tenere
  26. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  27. naturam rerum, qua constet compta figura.
  28. Sed quoniam docui solidissima materiai
  29. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  30. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  31. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  32. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  33. pervideamus utrum finitum funditus omne
  34. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  35. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  36. finitumst; namque extremum debebat habere.
  37. extremum porro nullius posse videtur
  38. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  39. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  40. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  41. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  42. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  43. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  44. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  45. Praeterea si iam finitum constituatur
  46. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  47. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  48. id validis utrum contortum viribus ire
  49. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  50. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  51. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  52. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  53. cogit ut exempta concedas fine patere.
  54. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  55. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  56. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  57. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  58. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  59. fiet uti nusquam possit consistere finis
  60. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  61. Praeterea spatium summai totius omne
  62. undique si inclusum certis consisteret oris
  63. finitumque foret, iam copia materiai
  64. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  65. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  66. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  67. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  68. ex infinito iam tempore subsidendo.
  69. at nunc ni mirum requies data principiorum
  70. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  71. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  72. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  73. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  74. ex infinito cita corpora materiai.
  75. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  76. aer dissaepit collis atque aera montes,
  77. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  78. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  79. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  80. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  81. perpetuo possint aevi labentia tractu
  82. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  83. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  84. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  85. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  86. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  87. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  88. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  89. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  90. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  91. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  92. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  93. exiguum possent horai sistere tempus;
  94. nam dispulsa suo de coetu materiai
  95. copia ferretur magnum per inane soluta,
  96. sive adeo potius numquam concreta creasset
  97. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  98. nam certe neque consilio primordia rerum
  99. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  100. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  101. sed quia multa modis multis mutata per omne
  102. ex infinito vexantur percita plagis,
  103. omne genus motus et coetus experiundo
  104. tandem deveniunt in talis disposituras,
  105. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  106. et multos etiam magnos servata per annos
  107. ut semel in motus coniectast convenientis,
  108. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  109. integrent amnes et solis terra vapore
  110. fota novet fetus summissaque gens animantum
  111. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  112. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  113. ex infinito suboriri copia posset,
  114. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  115. nam vel uti privata cibo natura animantum
  116. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  117. dissolui simul ac defecit suppeditare
  118. materies aliqua ratione aversa viai.
  119. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  120. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  121. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  122. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  123. inter dum resilire tamen coguntur et una
  124. principiis rerum spatium tempusque fugai
  125. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  126. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  127. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  128. infinita opus est vis undique materiai.
  129. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  130. in medium summae quod dicunt omnia niti
  131. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  132. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  133. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  134. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  135. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  136. nitier in terraque retro requiescere posta,
  137. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  138. et simili ratione animalia suppa vagari
  139. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  140. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  141. sponte sua possint in caeli templa volare;
  142. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  143. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  144. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  145. sed vanus stolidis haec * * *
  146. amplexi quod habent perv * * *
  147. nam medium nihil esse potest * * *
  148. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  149. possit ibi quicquam consistere * * *
  150. quam quavis alia longe ratione * * *
  151. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  152. per medium, per non medium, concedere debet
  153. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  154. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,