De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  2. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  3. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  4. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  5. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  6. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  7. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  8. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  9. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  10. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  11. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  12. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  13. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  14. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  15. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  16. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  17. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  18. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  19. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  20. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  21. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  22. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  23. sed potius tali facto recreata valescat,
  24. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  25. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  26. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  27. carmine Pierio rationem exponere nostram
  28. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  29. si tibi forte animum tali ratione tenere
  30. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  31. naturam rerum, qua constet compta figura.
  32. Sed quoniam docui solidissima materiai
  33. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  34. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  35. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  36. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  37. pervideamus utrum finitum funditus omne
  38. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  39. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  40. finitumst; namque extremum debebat habere.
  41. extremum porro nullius posse videtur
  42. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  43. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  44. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  45. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  46. nec refert quibus adsistas regionibus eius;