De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non possent ullum tempus celarier ignes,
  2. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  3. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  4. permagni referre eadem primordia saepe
  5. cum quibus et quali positura contineantur
  6. et quos inter se dent motus accipiantque,
  7. atque eadem paulo inter se mutata creare
  8. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  9. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  10. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  11. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  12. si fieri non posse putas, quin materiai
  13. corpora consimili natura praedita fingas,
  14. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  15. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  16. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  17. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  18. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  19. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  20. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  21. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  22. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  23. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  24. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  25. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  26. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  27. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  28. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  29. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  30. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  31. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  32. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  33. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  34. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  35. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  36. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  37. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  38. sed potius tali facto recreata valescat,
  39. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  40. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  41. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  42. carmine Pierio rationem exponere nostram
  43. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  44. si tibi forte animum tali ratione tenere
  45. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  46. naturam rerum, qua constet compta figura.
  47. Sed quoniam docui solidissima materiai
  48. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  49. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  50. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  51. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  52. pervideamus utrum finitum funditus omne
  53. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  54. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  55. finitumst; namque extremum debebat habere.
  56. extremum porro nullius posse videtur
  57. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  58. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  59. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  60. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  61. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  62. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  63. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  64. Praeterea si iam finitum constituatur
  65. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  66. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  67. id validis utrum contortum viribus ire
  68. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  69. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  70. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  71. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  72. cogit ut exempta concedas fine patere.
  73. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  74. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  75. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  76. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  77. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  78. fiet uti nusquam possit consistere finis
  79. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  80. Praeterea spatium summai totius omne
  81. undique si inclusum certis consisteret oris
  82. finitumque foret, iam copia materiai
  83. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  84. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  85. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  86. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  87. ex infinito iam tempore subsidendo.