De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non possent ullum tempus celarier ignes,
  2. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  3. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  4. permagni referre eadem primordia saepe
  5. cum quibus et quali positura contineantur
  6. et quos inter se dent motus accipiantque,
  7. atque eadem paulo inter se mutata creare
  8. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  9. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  10. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  11. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  12. si fieri non posse putas, quin materiai
  13. corpora consimili natura praedita fingas,
  14. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  15. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  16. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  17. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  18. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  19. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  20. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  21. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  22. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  23. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  24. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  25. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  26. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  27. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  28. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  29. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  30. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  31. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  32. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  33. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  34. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  35. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  36. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  37. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  38. sed potius tali facto recreata valescat,
  39. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  40. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  41. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  42. carmine Pierio rationem exponere nostram
  43. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  44. si tibi forte animum tali ratione tenere
  45. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  46. naturam rerum, qua constet compta figura.
  47. Sed quoniam docui solidissima materiai
  48. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  49. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  50. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  51. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  52. pervideamus utrum finitum funditus omne
  53. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  54. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  55. finitumst; namque extremum debebat habere.
  56. extremum porro nullius posse videtur
  57. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  58. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  59. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  60. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  61. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  62. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  63. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  64. Praeterea si iam finitum constituatur
  65. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  66. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  67. id validis utrum contortum viribus ire
  68. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  69. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  70. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  71. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  72. cogit ut exempta concedas fine patere.
  73. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  74. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  75. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  76. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  77. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  78. fiet uti nusquam possit consistere finis
  79. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  80. Praeterea spatium summai totius omne
  81. undique si inclusum certis consisteret oris
  82. finitumque foret, iam copia materiai
  83. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  84. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  85. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  86. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  87. ex infinito iam tempore subsidendo.
  88. at nunc ni mirum requies data principiorum
  89. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  90. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  91. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  92. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  93. ex infinito cita corpora materiai.
  94. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  95. aer dissaepit collis atque aera montes,
  96. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  97. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  98. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  99. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  100. perpetuo possint aevi labentia tractu
  101. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  102. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  103. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  104. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  105. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  106. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  107. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  108. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  109. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  110. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  111. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  112. exiguum possent horai sistere tempus;
  113. nam dispulsa suo de coetu materiai
  114. copia ferretur magnum per inane soluta,
  115. sive adeo potius numquam concreta creasset
  116. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  117. nam certe neque consilio primordia rerum
  118. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  119. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  120. sed quia multa modis multis mutata per omne
  121. ex infinito vexantur percita plagis,
  122. omne genus motus et coetus experiundo
  123. tandem deveniunt in talis disposituras,
  124. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  125. et multos etiam magnos servata per annos
  126. ut semel in motus coniectast convenientis,
  127. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  128. integrent amnes et solis terra vapore
  129. fota novet fetus summissaque gens animantum
  130. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  131. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  132. ex infinito suboriri copia posset,
  133. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  134. nam vel uti privata cibo natura animantum
  135. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  136. dissolui simul ac defecit suppeditare
  137. materies aliqua ratione aversa viai.
  138. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  139. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  140. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  141. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  142. inter dum resilire tamen coguntur et una
  143. principiis rerum spatium tempusque fugai
  144. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  145. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  146. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  147. infinita opus est vis undique materiai.
  148. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  149. in medium summae quod dicunt omnia niti
  150. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  151. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  152. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  153. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  154. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  155. nitier in terraque retro requiescere posta,
  156. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  157. et simili ratione animalia suppa vagari
  158. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  159. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  160. sponte sua possint in caeli templa volare;
  161. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  162. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  163. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  164. sed vanus stolidis haec * * *
  165. amplexi quod habent perv * * *
  166. nam medium nihil esse potest * * *
  167. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  168. possit ibi quicquam consistere * * *
  169. quam quavis alia longe ratione * * *
  170. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  171. per medium, per non medium, concedere debet
  172. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  173. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  174. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  175. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  176. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  177. haud igitur possunt tali ratione teneri
  178. res in concilium medii cuppedine victae.
  179. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  180. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  181. umorem ponti magnasque e montibus undas,