De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  2. non possent ullum tempus celarier ignes,
  3. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  4. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  5. permagni referre eadem primordia saepe
  6. cum quibus et quali positura contineantur
  7. et quos inter se dent motus accipiantque,
  8. atque eadem paulo inter se mutata creare
  9. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  10. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  11. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  12. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  13. si fieri non posse putas, quin materiai
  14. corpora consimili natura praedita fingas,
  15. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  16. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  17. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  18. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  19. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  20. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  21. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  22. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  23. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  24. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  25. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  26. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  27. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  28. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  29. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  30. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  31. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  32. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  33. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  34. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  35. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  36. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  37. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  38. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  39. sed potius tali facto recreata valescat,
  40. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  41. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  42. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  43. carmine Pierio rationem exponere nostram
  44. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  45. si tibi forte animum tali ratione tenere
  46. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  47. naturam rerum, qua constet compta figura.
  48. Sed quoniam docui solidissima materiai
  49. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  50. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  51. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  52. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  53. pervideamus utrum finitum funditus omne
  54. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  55. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  56. finitumst; namque extremum debebat habere.
  57. extremum porro nullius posse videtur
  58. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  59. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  60. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  61. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  62. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  63. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  64. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  65. Praeterea si iam finitum constituatur
  66. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  67. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  68. id validis utrum contortum viribus ire
  69. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  70. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  71. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  72. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  73. cogit ut exempta concedas fine patere.
  74. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  75. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  76. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  77. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  78. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  79. fiet uti nusquam possit consistere finis
  80. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  81. Praeterea spatium summai totius omne
  82. undique si inclusum certis consisteret oris
  83. finitumque foret, iam copia materiai
  84. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  85. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  86. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  87. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  88. ex infinito iam tempore subsidendo.
  89. at nunc ni mirum requies data principiorum
  90. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  91. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  92. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  93. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  94. ex infinito cita corpora materiai.
  95. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  96. aer dissaepit collis atque aera montes,
  97. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  98. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  99. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  100. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  101. perpetuo possint aevi labentia tractu
  102. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  103. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  104. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  105. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  106. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  107. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  108. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  109. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  110. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  111. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  112. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  113. exiguum possent horai sistere tempus;
  114. nam dispulsa suo de coetu materiai
  115. copia ferretur magnum per inane soluta,
  116. sive adeo potius numquam concreta creasset
  117. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  118. nam certe neque consilio primordia rerum
  119. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  120. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  121. sed quia multa modis multis mutata per omne
  122. ex infinito vexantur percita plagis,
  123. omne genus motus et coetus experiundo
  124. tandem deveniunt in talis disposituras,
  125. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  126. et multos etiam magnos servata per annos
  127. ut semel in motus coniectast convenientis,
  128. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  129. integrent amnes et solis terra vapore
  130. fota novet fetus summissaque gens animantum
  131. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  132. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  133. ex infinito suboriri copia posset,
  134. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  135. nam vel uti privata cibo natura animantum
  136. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  137. dissolui simul ac defecit suppeditare
  138. materies aliqua ratione aversa viai.
  139. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  140. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  141. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  142. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  143. inter dum resilire tamen coguntur et una
  144. principiis rerum spatium tempusque fugai
  145. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  146. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  147. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  148. infinita opus est vis undique materiai.
  149. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  150. in medium summae quod dicunt omnia niti
  151. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  152. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  153. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  154. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  155. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  156. nitier in terraque retro requiescere posta,
  157. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  158. et simili ratione animalia suppa vagari
  159. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  160. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  161. sponte sua possint in caeli templa volare;
  162. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  163. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  164. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  165. sed vanus stolidis haec * * *
  166. amplexi quod habent perv * * *
  167. nam medium nihil esse potest * * *
  168. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  169. possit ibi quicquam consistere * * *
  170. quam quavis alia longe ratione * * *
  171. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  172. per medium, per non medium, concedere debet
  173. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  174. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  175. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  176. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  177. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  178. haud igitur possunt tali ratione teneri
  179. res in concilium medii cuppedine victae.
  180. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  181. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  182. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  183. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  184. at contra tenuis exponunt aeris auras
  185. et calidos simul a medio differrier ignis,
  186. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  187. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  188. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  189. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  190. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  191. ---
  192. ---
  193. ---
  194. ---
  195. ---
  196. ---
  197. ---
  198. ---
  199. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  200. diffugiant subito magnum per inane soluta
  201. et ne cetera consimili ratione sequantur
  202. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  203. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  204. inter permixtas rerum caelique ruinas
  205. corpora solventes abeat per inane profundum,
  206. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  207. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  208. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  209. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  210. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  211. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  212. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  213. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  214. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore