De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  2. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  3. non possent ullum tempus celarier ignes,
  4. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  5. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  6. permagni referre eadem primordia saepe
  7. cum quibus et quali positura contineantur
  8. et quos inter se dent motus accipiantque,
  9. atque eadem paulo inter se mutata creare
  10. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  11. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  12. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  13. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  14. si fieri non posse putas, quin materiai
  15. corpora consimili natura praedita fingas,
  16. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  17. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  18. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  19. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  20. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  21. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  22. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  23. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  24. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  25. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  26. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  27. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  28. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  29. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  30. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  31. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  32. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  33. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  34. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  35. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  36. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  37. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  38. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  39. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  40. sed potius tali facto recreata valescat,
  41. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  42. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  43. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  44. carmine Pierio rationem exponere nostram
  45. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  46. si tibi forte animum tali ratione tenere
  47. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  48. naturam rerum, qua constet compta figura.
  49. Sed quoniam docui solidissima materiai
  50. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  51. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  52. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  53. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  54. pervideamus utrum finitum funditus omne
  55. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  56. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  57. finitumst; namque extremum debebat habere.
  58. extremum porro nullius posse videtur
  59. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  60. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  61. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  62. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  63. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  64. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  65. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  66. Praeterea si iam finitum constituatur
  67. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  68. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  69. id validis utrum contortum viribus ire
  70. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  71. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  72. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  73. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  74. cogit ut exempta concedas fine patere.
  75. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  76. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  77. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  78. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  79. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  80. fiet uti nusquam possit consistere finis
  81. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  82. Praeterea spatium summai totius omne
  83. undique si inclusum certis consisteret oris
  84. finitumque foret, iam copia materiai
  85. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  86. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  87. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  88. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  89. ex infinito iam tempore subsidendo.
  90. at nunc ni mirum requies data principiorum
  91. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  92. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  93. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  94. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  95. ex infinito cita corpora materiai.
  96. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  97. aer dissaepit collis atque aera montes,
  98. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  99. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  100. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  101. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  102. perpetuo possint aevi labentia tractu
  103. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  104. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  105. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  106. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  107. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  108. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  109. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  110. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  111. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  112. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  113. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  114. exiguum possent horai sistere tempus;
  115. nam dispulsa suo de coetu materiai
  116. copia ferretur magnum per inane soluta,
  117. sive adeo potius numquam concreta creasset
  118. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  119. nam certe neque consilio primordia rerum
  120. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  121. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  122. sed quia multa modis multis mutata per omne
  123. ex infinito vexantur percita plagis,
  124. omne genus motus et coetus experiundo
  125. tandem deveniunt in talis disposituras,
  126. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  127. et multos etiam magnos servata per annos
  128. ut semel in motus coniectast convenientis,
  129. efficit ut largis avidum mare fluminis undis