De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  2. verum semina multimodis inmixta latere
  3. multarum rerum in rebus communia debent.
  4. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  5. arboribus vicina cacumina summa terantur
  6. inter se validis facere id cogentibus austris,
  7. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  8. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  9. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  10. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  11. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  12. non possent ullum tempus celarier ignes,
  13. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  14. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  15. permagni referre eadem primordia saepe
  16. cum quibus et quali positura contineantur
  17. et quos inter se dent motus accipiantque,
  18. atque eadem paulo inter se mutata creare
  19. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  20. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  21. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  22. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  23. si fieri non posse putas, quin materiai
  24. corpora consimili natura praedita fingas,
  25. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  26. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  27. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  28. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  29. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  30. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  31. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  32. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  33. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  34. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  35. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  36. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  37. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  38. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  39. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  40. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  41. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  42. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  43. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  44. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  45. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  46. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  47. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  48. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  49. sed potius tali facto recreata valescat,
  50. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  51. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  52. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  53. carmine Pierio rationem exponere nostram
  54. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  55. si tibi forte animum tali ratione tenere
  56. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  57. naturam rerum, qua constet compta figura.
  58. Sed quoniam docui solidissima materiai
  59. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  60. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  61. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  62. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  63. pervideamus utrum finitum funditus omne
  64. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  65. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  66. finitumst; namque extremum debebat habere.
  67. extremum porro nullius posse videtur
  68. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  69. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  70. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  71. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  72. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  73. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  74. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  75. Praeterea si iam finitum constituatur
  76. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  77. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  78. id validis utrum contortum viribus ire
  79. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  80. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  81. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  82. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  83. cogit ut exempta concedas fine patere.
  84. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  85. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  86. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  87. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  88. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  89. fiet uti nusquam possit consistere finis
  90. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  91. Praeterea spatium summai totius omne
  92. undique si inclusum certis consisteret oris
  93. finitumque foret, iam copia materiai
  94. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  95. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  96. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  97. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  98. ex infinito iam tempore subsidendo.
  99. at nunc ni mirum requies data principiorum
  100. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  101. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  102. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  103. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  104. ex infinito cita corpora materiai.
  105. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  106. aer dissaepit collis atque aera montes,
  107. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  108. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  109. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  110. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  111. perpetuo possint aevi labentia tractu
  112. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  113. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  114. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  115. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  116. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  117. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  118. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  119. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  120. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  121. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  122. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  123. exiguum possent horai sistere tempus;
  124. nam dispulsa suo de coetu materiai
  125. copia ferretur magnum per inane soluta,
  126. sive adeo potius numquam concreta creasset
  127. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  128. nam certe neque consilio primordia rerum
  129. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  130. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  131. sed quia multa modis multis mutata per omne
  132. ex infinito vexantur percita plagis,
  133. omne genus motus et coetus experiundo
  134. tandem deveniunt in talis disposituras,
  135. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  136. et multos etiam magnos servata per annos
  137. ut semel in motus coniectast convenientis,
  138. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  139. integrent amnes et solis terra vapore
  140. fota novet fetus summissaque gens animantum
  141. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  142. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  143. ex infinito suboriri copia posset,
  144. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  145. nam vel uti privata cibo natura animantum
  146. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  147. dissolui simul ac defecit suppeditare
  148. materies aliqua ratione aversa viai.
  149. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  150. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  151. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  152. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  153. inter dum resilire tamen coguntur et una
  154. principiis rerum spatium tempusque fugai
  155. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  156. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  157. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  158. infinita opus est vis undique materiai.
  159. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  160. in medium summae quod dicunt omnia niti
  161. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  162. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  163. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  164. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  165. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  166. nitier in terraque retro requiescere posta,
  167. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  168. et simili ratione animalia suppa vagari
  169. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  170. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  171. sponte sua possint in caeli templa volare;
  172. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  173. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  174. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  175. sed vanus stolidis haec * * *
  176. amplexi quod habent perv * * *
  177. nam medium nihil esse potest * * *
  178. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  179. possit ibi quicquam consistere * * *
  180. quam quavis alia longe ratione * * *
  181. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  182. per medium, per non medium, concedere debet
  183. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  184. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  185. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  186. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  187. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  188. haud igitur possunt tali ratione teneri
  189. res in concilium medii cuppedine victae.
  190. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  191. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  192. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  193. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  194. at contra tenuis exponunt aeris auras
  195. et calidos simul a medio differrier ignis,
  196. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  197. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  198. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  199. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  200. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  201. ---
  202. ---
  203. ---
  204. ---
  205. ---
  206. ---
  207. ---
  208. ---
  209. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  210. diffugiant subito magnum per inane soluta
  211. et ne cetera consimili ratione sequantur
  212. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  213. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  214. inter permixtas rerum caelique ruinas
  215. corpora solventes abeat per inane profundum,
  216. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  217. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  218. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  219. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  220. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  221. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  222. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  223. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  224. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,