De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  2. verum semina multimodis inmixta latere
  3. multarum rerum in rebus communia debent.
  4. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  5. arboribus vicina cacumina summa terantur
  6. inter se validis facere id cogentibus austris,
  7. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  8. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  9. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  10. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  11. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  12. non possent ullum tempus celarier ignes,
  13. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  14. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  15. permagni referre eadem primordia saepe
  16. cum quibus et quali positura contineantur
  17. et quos inter se dent motus accipiantque,
  18. atque eadem paulo inter se mutata creare
  19. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  20. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  21. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  22. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  23. si fieri non posse putas, quin materiai
  24. corpora consimili natura praedita fingas,
  25. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  26. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  27. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  28. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  29. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  30. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  31. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  32. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  33. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  34. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  35. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  36. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  37. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  38. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  39. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  40. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  41. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  42. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  43. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  44. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  45. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  46. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  47. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  48. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  49. sed potius tali facto recreata valescat,
  50. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  51. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  52. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  53. carmine Pierio rationem exponere nostram
  54. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  55. si tibi forte animum tali ratione tenere
  56. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  57. naturam rerum, qua constet compta figura.
  58. Sed quoniam docui solidissima materiai
  59. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  60. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  61. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  62. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  63. pervideamus utrum finitum funditus omne
  64. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  65. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  66. finitumst; namque extremum debebat habere.
  67. extremum porro nullius posse videtur
  68. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  69. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  70. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  71. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  72. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  73. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  74. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  75. Praeterea si iam finitum constituatur
  76. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  77. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  78. id validis utrum contortum viribus ire
  79. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  80. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  81. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  82. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  83. cogit ut exempta concedas fine patere.
  84. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  85. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  86. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  87. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  88. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  89. fiet uti nusquam possit consistere finis
  90. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  91. Praeterea spatium summai totius omne
  92. undique si inclusum certis consisteret oris
  93. finitumque foret, iam copia materiai
  94. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  95. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  96. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  97. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  98. ex infinito iam tempore subsidendo.
  99. at nunc ni mirum requies data principiorum
  100. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  101. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  102. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  103. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  104. ex infinito cita corpora materiai.
  105. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  106. aer dissaepit collis atque aera montes,
  107. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  108. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  109. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  110. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  111. perpetuo possint aevi labentia tractu
  112. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  113. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  114. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  115. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  116. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  117. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  118. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  119. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  120. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  121. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  122. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  123. exiguum possent horai sistere tempus;
  124. nam dispulsa suo de coetu materiai
  125. copia ferretur magnum per inane soluta,
  126. sive adeo potius numquam concreta creasset
  127. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  128. nam certe neque consilio primordia rerum
  129. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  130. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  131. sed quia multa modis multis mutata per omne
  132. ex infinito vexantur percita plagis,
  133. omne genus motus et coetus experiundo
  134. tandem deveniunt in talis disposituras,
  135. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  136. et multos etiam magnos servata per annos
  137. ut semel in motus coniectast convenientis,
  138. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  139. integrent amnes et solis terra vapore
  140. fota novet fetus summissaque gens animantum
  141. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  142. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  143. ex infinito suboriri copia posset,
  144. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  145. nam vel uti privata cibo natura animantum
  146. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  147. dissolui simul ac defecit suppeditare
  148. materies aliqua ratione aversa viai.
  149. nec plagae possunt extrinsecus undique summam