De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex utraque pari malarum parte profusast,
  2. et maestum simul ante aras adstare parentem
  3. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  4. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  5. muta metu terram genibus summissa petebat.
  6. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  7. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  8. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  9. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  10. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  11. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  12. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  13. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  14. tantum religio potuit suadere malorum.
  15. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  16. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  17. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  18. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  19. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  20. et merito; nam si certam finem esse viderent
  21. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  22. religionibus atque minis obsistere vatum.
  23. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  24. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  25. ignoratur enim quae sit natura animai,
  26. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  27. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  28. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  29. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  30. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  31. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  32. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  33. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  34. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  35. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  36. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  37. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  38. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  39. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  40. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  41. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  42. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  43. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  44. unde anima atque animi constet natura videndum,
  45. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  46. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  47. cernere uti videamur eos audireque coram,
  48. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  49. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  50. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  51. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  52. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  53. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  54. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  55. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  56. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  57. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  58. res quibus occultas penitus convisere possis.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  63. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  64. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  65. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  66. quorum operum causas nulla ratione videre
  67. possunt ac fieri divino numine rentur.
  68. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  69. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  70. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  71. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  72. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  73. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  74. e mare primum homines, e terra posset oriri
  75. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  76. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  77. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  78. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  79. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  80. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  81. qui posset mater rebus consistere certa?
  82. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  83. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  84. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  85. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  86. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  87. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  88. vites autumno fundi suadente videmus,
  89. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  90. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  91. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  92. tuto res teneras effert in luminis oras?
  93. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  94. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  95. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  96. concilio possent arceri tempore iniquo.
  97. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  98. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  99. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  100. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  101. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  102. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  103. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  104. quicque sua de materia grandescere alique.
  105. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  106. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  107. nec porro secreta cibo natura animantum
  108. propagare genus possit vitamque tueri;
  109. ut potius multis communia corpora rebus
  110. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  111. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  112. Denique cur homines tantos natura parare
  113. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  114. transire et magnos manibus divellere montis
  115. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  116. si non, materies quia rebus reddita certast
  117. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  118. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  119. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  120. aeris in teneras possint proferrier auras.
  121. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  122. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  123. esse videlicet in terris primordia rerum
  124. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  125. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  126. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  127. sponte sua multo fieri meliora videres.
  128. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  129. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  130. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  131. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  132. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  133. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  134. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  135. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  136. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  137. nullius exitium patitur natura videri.
  138. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  139. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  140. unde animale genus generatim in lumina vitae
  141. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  142. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  143. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  144. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  145. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  146. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  147. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  148. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  149. inmortali sunt natura praedita certe.
  150. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  151. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  152. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  153. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  154. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  155. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  156. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  157. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  158. dissimiles constant aeternaque materies est,
  159. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  160. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  161. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  162. discidio redeunt in corpora materiai.
  163. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  164. in gremium matris terrai praecipitavit;
  165. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  166. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  167. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  168. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  169. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  170. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  171. corpora deponunt et candens lacteus umor
  172. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  173. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  174. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  175. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  176. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  177. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  178. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  179. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  180. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  181. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  182. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  183. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  184. Principio venti vis verberat incita corpus
  185. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  186. inter dum rapido percurrens turbine campos
  187. arboribus magnis sternit montisque supremos
  188. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  189. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  190. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  191. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  192. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  193. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  194. et cum mollis aquae fertur natura repente
  195. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  196. montibus ex altis magnus decursus aquai
  197. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  198. nec validi possunt pontes venientis aquai
  199. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  200. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  201. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  202. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  203. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  204. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  205. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  206. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  207. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  208. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  209. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  210. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  211. Tum porro varios rerum sentimus odores
  212. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  213. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  214. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  215. quae tamen omnia corporea constare necessest
  216. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  217. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  218. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  219. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  220. at neque quo pacto persederit umor aquai
  221. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  222. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  223. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  224. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  225. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  226. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  227. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  228. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  229. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  230. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  231. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  232. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  233. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  234. invida praeclusit speciem natura videndi.
  235. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  236. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  237. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  238. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  239. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  240. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  241. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  242. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  243. omnia natura; namque est in rebus inane.
  244. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  245. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  246. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  247. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  248. quod si non esset, nulla ratione moveri
  249. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  250. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  251. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  252. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  253. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  254. multa modis multis varia ratione moveri
  255. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  256. non tam sollicito motu privata carerent
  257. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  258. undique materies quoniam stipata quiesset.
  259. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  260. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  261. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  262. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  263. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  264. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  265. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  266. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  267. inter saepta meant voces et clausa domorum
  268. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  269. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  270. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  271. Denique cur alias aliis praestare videmus
  272. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  273. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  274. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  275. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  276. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  277. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  278. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  279. at contra gravius plus in se corporis esse
  280. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  281. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  282. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  283. Illud in his rebus ne te deducere vero
  284. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  285. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  286. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  287. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  288. sic alias quoque res inter se posse moveri
  289. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  290. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  291. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  292. ni spatium dederint latices? concedere porro
  293. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  294. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  295. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  296. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  297. Postremo duo de concursu corpora lata
  298. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  299. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  300. is porro quamvis circum celerantibus auris
  301. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  302. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  303. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  304. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  305. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  306. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  307. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  308. nec tali ratione potest denserier aer
  309. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  310. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  311. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  312. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  313. multaque praeterea tibi possum commemorando
  314. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  315. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  316. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  317. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  318. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  319. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  320. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  321. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  322. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  323. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  324. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  325. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  326. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  327. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  328. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  329. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  330. argumentorum sit copia missa per auris.
  331. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  332. omnis ut est igitur per se natura duabus
  333. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  334. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  335. corpus enim per se communis dedicat esse
  336. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  337. haut erit occultis de rebus quo referentes
  338. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  339. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  340. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  341. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  342. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  343. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  344. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  345. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  346. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  347. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  348. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  349. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  350. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  351. rem prohibere queat per se transire meantem,
  352. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  353. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  354. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  355. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  356. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  357. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  358. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  359. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  360. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  361. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  362. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  363. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  364. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  365. discidio potis est seiungi seque gregari,
  366. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  367. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  368. servitium contra paupertas divitiaeque,
  369. libertas bellum concordia cetera quorum
  370. adventu manet incolumis natura abituque,
  371. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  372. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  373. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  374. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  375. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  376. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  377. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  378. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  379. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  380. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  381. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  382. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  383. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  384. denique materies si rerum nulla fuisset
  385. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  386. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  387. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  388. clara accendisset saevi certamina belli
  389. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  390. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  391. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  392. non ita uti corpus per se constare neque esse
  393. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  394. sed magis ut merito possis eventa vocare
  395. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  396. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  397. partim concilio quae constant principiorum.
  398. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  399. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  400. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  401. in rebus solido reperiri corpore posse.
  402. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  403. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  404. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  405. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  406. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  407. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  408. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  409. sensimus infuso lympharum rore superne.
  410. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  411. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  412. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  413. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  414. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  415. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  416. Principio quoniam duplex natura duarum
  417. dissimilis rerum longe constare repertast,
  418. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  419. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  420. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  421. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  422. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  423. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  424. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  425. materiem circum solidam constare necessest;
  426. nec res ulla potest vera ratione probari
  427. corpore inane suo celare atque intus habere,
  428. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  429. id porro nihil esse potest nisi materiai
  430. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  431. materies igitur, solido quae corpore constat,
  432. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  433. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  434. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  435. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  436. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  437. alternis igitur ni mirum corpus inani
  438. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  439. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  440. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  441. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  442. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  443. nec ratione queunt alia temptata labare;
  444. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  445. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  446. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  447. nec capere umorem neque item manabile frigus
  448. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  449. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  450. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  451. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  452. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  453. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  454. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  455. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  456. at quoniam supra docui nil posse creari
  457. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  458. esse inmortali primordia corpore debent,
  459. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  460. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  461. sunt igitur solida primordia simplicitate
  462. nec ratione queunt alia servata per aevom
  463. ex infinito iam tempore res reparare.
  464. denique si nullam finem natura parasset
  465. frangendis rebus, iam corpora materiai
  466. usque redacta forent aevo frangente priore,
  467. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  468. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  469. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  470. quam rursus refici; qua propter longa diei
  471. infinita aetas ante acti temporis omnis
  472. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  473. numquam relicuo reparari tempore posset.
  474. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  475. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  476. et finita simul generatim tempora rebus
  477. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  478. Huc accedit uti, solidissima materiai
  479. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  480. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  481. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  482. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  483. at contra si mollia sint primordia rerum,
  484. unde queant validi silices ferrumque creari,
  485. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  486. principio fundamenti natura carebit.
  487. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  488. quorum condenso magis omnia conciliatu
  489. artari possunt validasque ostendere viris.
  490. porro si nullast frangendis reddita finis
  491. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  492. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  493. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  494. at quoniam fragili natura praedita constant,
  495. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  496. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  497. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  498. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  499. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  500. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  501. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  502. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  503. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  504. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  505. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  506. commutari aliqua possent ratione revicta,
  507. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  508. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  509. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  510. nec totiens possent generatim saecla referre
  511. naturam mores victum motusque parentum.
  512. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  513. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  514. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  515. et minima constat natura nec fuit umquam
  516. per se secretum neque post hac esse valebit,
  517. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  518. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  519. agmine condenso naturam corporis explent;
  520. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  521. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  522. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  523. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  524. non ex illorum conventu conciliata,
  525. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  526. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  527. concedit natura reservans semina rebus.
  528. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  529. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  530. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  531. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  532. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  533. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  534. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  535. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  536. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  537. credere posse animum, victus fateare necessest
  538. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  539. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  540. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  541. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  542. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  543. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  544. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  545. non possunt ea quae debet genitalis habere
  546. materies, varios conexus pondera plagas
  547. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  548. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  549. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  550. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  551. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  552. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  553. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  554. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  555. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  556. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  557. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  558. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  559. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  560. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  561. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  562. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  563. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  564. languidior porro disiectis disque supatis.
  565. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  566. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  567. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  568. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  569. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  570. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  571. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  572. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  573. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  574. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  575. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  576. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  577. ut videas non e stipatis partibus esse.
  578. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  579. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  580. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  581. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  582. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  583. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  584. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  585. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  586. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  587. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  588. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  589. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  590. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  591. naturam res et convertunt corpora sese,
  592. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  593. nil referret enim quaedam decedere, abire
  594. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  595. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  596. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  597. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  598. concursus motus ordo positura figurae
  599. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  600. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  601. praeterea rei quae corpora mittere possit
  602. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  603. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  604. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  605. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  606. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  607. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  608. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  609. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  610. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  611. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  612. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  613. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  614. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  615. et velit ardoris naturam linquere solam,
  616. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  617. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  618. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  619. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  620. et qui principium gignundis aera rebus
  621. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  622. fingere res ipsum per se terramve creare
  623. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  624. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  625. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  626. aera iungentes igni terramque liquori,
  627. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  628. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  629. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  630. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  631. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  632. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  633. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  634. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  635. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  636. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  637. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  638. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  639. quae cum magna modis multis miranda videtur
  640. gentibus humanis regio visendaque fertur
  641. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  642. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  643. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  644. carmina quin etiam divini pectoris eius
  645. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  646. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  647. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  648. partibus egregie multis multoque minores,
  649. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  650. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  651. sanctius et multo certa ratione magis quam
  652. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  653. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  654. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  655. Primum quod motus exempto rebus inani
  656. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  657. aera solem ignem terras animalia frugis
  658. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  659. deinde quod omnino finem non esse secandis
  660. corporibus facient neque pausam stare fragori
  661. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  662. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  663. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  664. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  665. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  666. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  667. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  668. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  669. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  670. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  671. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  672. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  673. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  674. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  675. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  676. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  677. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  678. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  679. quam contra res illorum retroque putari?
  680. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  681. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  682. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  683. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  684. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  685. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  686. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  687. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  688. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  689. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  690. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  691. at primordia gignundis in rebus oportet
  692. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  693. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  694. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  695. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  696. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  697. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  698. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  699. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  700. nec cessare haec inter se mutare, meare
  701. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  702. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  703. immutabile enim quiddam superare necessest,
  704. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  705. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  706. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  707. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  708. in commutatum veniunt, constare necessest
  709. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  710. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  711. quin potius tali natura praedita quaedam
  712. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  713. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  714. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  715. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  716. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  717. aeris e terra res omnis crescere alique;
  718. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  719. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  720. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  721. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  722. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  723. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  724. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  725. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  726. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  727. ni mirum quia multa modis communia multis
  728. multarum rerum in rebus primordia mixta
  729. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  730. atque eadem magni refert primordia saepe
  731. cum quibus et quali positura contineantur
  732. et quos inter se dent motus accipiantque;
  733. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  734. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  735. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  736. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  737. multa elementa vides multis communia verbis,
  738. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  739. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  740. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  741. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  742. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  743. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  744. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  745. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  746. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  747. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  748. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  749. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  750. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  751. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  752. ex aurique putat micis consistere posse
  753. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  754. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  755. cetera consimili fingit ratione putatque.