De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  2. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  3. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  4. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  5. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  6. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  7. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  8. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  9. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  10. et latices dulcis guttas similique sapore
  11. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  12. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  13. herbarum genera et fruges frondesque videri
  14. dispertita inter terram latitare minute,
  15. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  16. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  17. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  18. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  19. verum semina multimodis inmixta latere
  20. multarum rerum in rebus communia debent.
  21. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  22. arboribus vicina cacumina summa terantur
  23. inter se validis facere id cogentibus austris,
  24. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  25. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  26. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  27. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  28. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  29. non possent ullum tempus celarier ignes,
  30. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  31. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  32. permagni referre eadem primordia saepe
  33. cum quibus et quali positura contineantur
  34. et quos inter se dent motus accipiantque,
  35. atque eadem paulo inter se mutata creare
  36. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  37. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  38. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  39. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  40. si fieri non posse putas, quin materiai
  41. corpora consimili natura praedita fingas,
  42. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  43. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  44. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  45. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  46. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  47. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  48. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  49. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  50. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  51. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  52. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  53. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  54. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  55. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  56. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  57. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  58. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  59. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  60. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  61. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  62. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  63. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  64. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  65. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  66. sed potius tali facto recreata valescat,
  67. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  68. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  69. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  70. carmine Pierio rationem exponere nostram
  71. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  72. si tibi forte animum tali ratione tenere
  73. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  74. naturam rerum, qua constet compta figura.
  75. Sed quoniam docui solidissima materiai
  76. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  77. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  78. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  79. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  80. pervideamus utrum finitum funditus omne
  81. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  82. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  83. finitumst; namque extremum debebat habere.
  84. extremum porro nullius posse videtur
  85. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  86. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  87. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  88. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  89. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  90. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  91. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  92. Praeterea si iam finitum constituatur
  93. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  94. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  95. id validis utrum contortum viribus ire
  96. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  97. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  98. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  99. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  100. cogit ut exempta concedas fine patere.
  101. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  102. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  103. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  104. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  105. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  106. fiet uti nusquam possit consistere finis
  107. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  108. Praeterea spatium summai totius omne
  109. undique si inclusum certis consisteret oris
  110. finitumque foret, iam copia materiai
  111. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  112. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  113. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  114. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  115. ex infinito iam tempore subsidendo.
  116. at nunc ni mirum requies data principiorum
  117. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  118. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  119. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  120. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  121. ex infinito cita corpora materiai.
  122. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  123. aer dissaepit collis atque aera montes,
  124. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  125. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  126. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  127. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  128. perpetuo possint aevi labentia tractu
  129. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  130. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  131. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  132. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  133. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  134. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  135. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  136. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  137. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  138. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  139. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  140. exiguum possent horai sistere tempus;
  141. nam dispulsa suo de coetu materiai
  142. copia ferretur magnum per inane soluta,
  143. sive adeo potius numquam concreta creasset
  144. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  145. nam certe neque consilio primordia rerum
  146. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  147. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  148. sed quia multa modis multis mutata per omne
  149. ex infinito vexantur percita plagis,
  150. omne genus motus et coetus experiundo
  151. tandem deveniunt in talis disposituras,
  152. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  153. et multos etiam magnos servata per annos
  154. ut semel in motus coniectast convenientis,
  155. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  156. integrent amnes et solis terra vapore
  157. fota novet fetus summissaque gens animantum
  158. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  159. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  160. ex infinito suboriri copia posset,
  161. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  162. nam vel uti privata cibo natura animantum
  163. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  164. dissolui simul ac defecit suppeditare
  165. materies aliqua ratione aversa viai.
  166. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  167. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  168. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  169. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  170. inter dum resilire tamen coguntur et una
  171. principiis rerum spatium tempusque fugai
  172. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  173. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  174. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  175. infinita opus est vis undique materiai.
  176. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  177. in medium summae quod dicunt omnia niti
  178. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  179. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  180. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  181. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  182. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  183. nitier in terraque retro requiescere posta,
  184. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  185. et simili ratione animalia suppa vagari
  186. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  187. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  188. sponte sua possint in caeli templa volare;
  189. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  190. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  191. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  192. sed vanus stolidis haec * * *
  193. amplexi quod habent perv * * *
  194. nam medium nihil esse potest * * *
  195. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  196. possit ibi quicquam consistere * * *
  197. quam quavis alia longe ratione * * *
  198. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  199. per medium, per non medium, concedere debet
  200. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  201. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  202. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  203. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  204. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  205. haud igitur possunt tali ratione teneri
  206. res in concilium medii cuppedine victae.
  207. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  208. in medium niti, sed terrarum atque liquoris