De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  2. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  3. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  4. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  5. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  6. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  7. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  8. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  9. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  10. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  11. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  12. et latices dulcis guttas similique sapore
  13. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  14. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  15. herbarum genera et fruges frondesque videri
  16. dispertita inter terram latitare minute,
  17. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  18. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  19. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  20. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  21. verum semina multimodis inmixta latere
  22. multarum rerum in rebus communia debent.
  23. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  24. arboribus vicina cacumina summa terantur
  25. inter se validis facere id cogentibus austris,
  26. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  27. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  28. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  29. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  30. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  31. non possent ullum tempus celarier ignes,
  32. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  33. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  34. permagni referre eadem primordia saepe
  35. cum quibus et quali positura contineantur
  36. et quos inter se dent motus accipiantque,
  37. atque eadem paulo inter se mutata creare
  38. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  39. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  40. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  41. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  42. si fieri non posse putas, quin materiai
  43. corpora consimili natura praedita fingas,
  44. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  45. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  46. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  47. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  48. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  49. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  50. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  51. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  52. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  53. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  54. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  55. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  56. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  57. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  58. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  59. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  60. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  61. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  62. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  63. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  64. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  65. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  66. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  67. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  68. sed potius tali facto recreata valescat,
  69. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  70. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  71. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  72. carmine Pierio rationem exponere nostram
  73. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  74. si tibi forte animum tali ratione tenere
  75. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  76. naturam rerum, qua constet compta figura.
  77. Sed quoniam docui solidissima materiai
  78. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  79. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  80. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  81. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  82. pervideamus utrum finitum funditus omne
  83. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  84. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  85. finitumst; namque extremum debebat habere.
  86. extremum porro nullius posse videtur
  87. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  88. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  89. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  90. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  91. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  92. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  93. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  94. Praeterea si iam finitum constituatur
  95. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  96. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  97. id validis utrum contortum viribus ire
  98. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  99. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  100. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  101. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  102. cogit ut exempta concedas fine patere.
  103. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  104. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  105. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  106. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  107. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  108. fiet uti nusquam possit consistere finis
  109. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  110. Praeterea spatium summai totius omne
  111. undique si inclusum certis consisteret oris
  112. finitumque foret, iam copia materiai
  113. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  114. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  115. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  116. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  117. ex infinito iam tempore subsidendo.
  118. at nunc ni mirum requies data principiorum
  119. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  120. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  121. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  122. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  123. ex infinito cita corpora materiai.
  124. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  125. aer dissaepit collis atque aera montes,
  126. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  127. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  128. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  129. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  130. perpetuo possint aevi labentia tractu
  131. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  132. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  133. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  134. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  135. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  136. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  137. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  138. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  139. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  140. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  141. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  142. exiguum possent horai sistere tempus;
  143. nam dispulsa suo de coetu materiai
  144. copia ferretur magnum per inane soluta,
  145. sive adeo potius numquam concreta creasset
  146. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  147. nam certe neque consilio primordia rerum
  148. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  149. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  150. sed quia multa modis multis mutata per omne
  151. ex infinito vexantur percita plagis,
  152. omne genus motus et coetus experiundo
  153. tandem deveniunt in talis disposituras,
  154. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  155. et multos etiam magnos servata per annos
  156. ut semel in motus coniectast convenientis,
  157. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  158. integrent amnes et solis terra vapore
  159. fota novet fetus summissaque gens animantum
  160. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  161. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  162. ex infinito suboriri copia posset,
  163. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  164. nam vel uti privata cibo natura animantum
  165. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  166. dissolui simul ac defecit suppeditare
  167. materies aliqua ratione aversa viai.
  168. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  169. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  170. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  171. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  172. inter dum resilire tamen coguntur et una
  173. principiis rerum spatium tempusque fugai
  174. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  175. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,