De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cui simul infula virgineos circum data comptus
  2. ex utraque pari malarum parte profusast,
  3. et maestum simul ante aras adstare parentem
  4. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  5. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  6. muta metu terram genibus summissa petebat.
  7. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  8. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  9. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  10. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  11. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  12. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  13. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  14. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  15. tantum religio potuit suadere malorum.
  16. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  17. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  18. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  19. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  20. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  21. et merito; nam si certam finem esse viderent
  22. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  23. religionibus atque minis obsistere vatum.
  24. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  25. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  26. ignoratur enim quae sit natura animai,
  27. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  28. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  29. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  30. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  31. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  32. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  33. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  34. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  35. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  36. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  37. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  38. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  39. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  40. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  41. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  42. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  43. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  44. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  45. unde anima atque animi constet natura videndum,
  46. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  47. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  48. cernere uti videamur eos audireque coram,
  49. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  50. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  51. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  52. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  53. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  54. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  55. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  56. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  57. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  58. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  59. res quibus occultas penitus convisere possis.
  60. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  61. non radii solis neque lucida tela diei
  62. discutiant, sed naturae species ratioque.
  63. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  64. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  65. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  66. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  67. quorum operum causas nulla ratione videre
  68. possunt ac fieri divino numine rentur.
  69. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  70. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  71. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  72. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  73. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  74. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  75. e mare primum homines, e terra posset oriri
  76. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  77. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  78. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  79. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  80. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  81. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  82. qui posset mater rebus consistere certa?
  83. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  84. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  85. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  86. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  87. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  88. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  89. vites autumno fundi suadente videmus,
  90. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  91. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  92. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  93. tuto res teneras effert in luminis oras?
  94. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  95. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  96. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  97. concilio possent arceri tempore iniquo.
  98. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  99. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  100. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  101. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  102. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  103. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  104. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  105. quicque sua de materia grandescere alique.
  106. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  107. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  108. nec porro secreta cibo natura animantum
  109. propagare genus possit vitamque tueri;
  110. ut potius multis communia corpora rebus
  111. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  112. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  113. Denique cur homines tantos natura parare
  114. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  115. transire et magnos manibus divellere montis
  116. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  117. si non, materies quia rebus reddita certast
  118. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  119. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  120. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  121. aeris in teneras possint proferrier auras.
  122. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  123. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  124. esse videlicet in terris primordia rerum
  125. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  126. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  127. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  128. sponte sua multo fieri meliora videres.
  129. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  130. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  131. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  132. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  133. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  134. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  135. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  136. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  137. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  138. nullius exitium patitur natura videri.
  139. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  140. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  141. unde animale genus generatim in lumina vitae
  142. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  143. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  144. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  145. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  146. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  147. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  148. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  149. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  150. inmortali sunt natura praedita certe.
  151. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  152. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  153. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  154. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  155. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  156. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  157. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  158. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  159. dissimiles constant aeternaque materies est,
  160. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  161. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  162. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  163. discidio redeunt in corpora materiai.
  164. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  165. in gremium matris terrai praecipitavit;
  166. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  167. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  168. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  169. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  170. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  171. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  172. corpora deponunt et candens lacteus umor
  173. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  174. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  175. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  176. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  177. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  178. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  179. Nunc age, res quoniam docui non posse creari