De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex alienigenis rebus constare putetur,
  2. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  3. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  4. si sunt in terris, terram constare necessest
  5. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  6. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  7. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  8. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  9. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  10. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  11. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  12. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  13. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  14. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  15. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  16. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  17. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  18. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  19. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  20. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  21. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  22. et latices dulcis guttas similique sapore
  23. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  24. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  25. herbarum genera et fruges frondesque videri
  26. dispertita inter terram latitare minute,
  27. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  28. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  29. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  30. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  31. verum semina multimodis inmixta latere
  32. multarum rerum in rebus communia debent.
  33. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  34. arboribus vicina cacumina summa terantur
  35. inter se validis facere id cogentibus austris,
  36. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  37. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  38. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  39. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  40. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  41. non possent ullum tempus celarier ignes,
  42. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  43. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  44. permagni referre eadem primordia saepe
  45. cum quibus et quali positura contineantur
  46. et quos inter se dent motus accipiantque,
  47. atque eadem paulo inter se mutata creare
  48. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  49. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  50. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  51. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  52. si fieri non posse putas, quin materiai
  53. corpora consimili natura praedita fingas,
  54. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  55. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  56. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  57. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  58. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  59. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  60. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  61. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  62. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  63. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  64. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  65. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  66. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  67. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  68. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  69. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  70. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  71. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  72. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  73. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  74. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  75. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  76. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  77. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  78. sed potius tali facto recreata valescat,
  79. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  80. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  81. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  82. carmine Pierio rationem exponere nostram
  83. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  84. si tibi forte animum tali ratione tenere
  85. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  86. naturam rerum, qua constet compta figura.
  87. Sed quoniam docui solidissima materiai
  88. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  89. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  90. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  91. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  92. pervideamus utrum finitum funditus omne
  93. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  94. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  95. finitumst; namque extremum debebat habere.
  96. extremum porro nullius posse videtur
  97. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  98. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  99. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  100. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  101. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  102. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  103. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  104. Praeterea si iam finitum constituatur
  105. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  106. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  107. id validis utrum contortum viribus ire
  108. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  109. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  110. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  111. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  112. cogit ut exempta concedas fine patere.
  113. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  114. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  115. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  116. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  117. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  118. fiet uti nusquam possit consistere finis
  119. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  120. Praeterea spatium summai totius omne
  121. undique si inclusum certis consisteret oris
  122. finitumque foret, iam copia materiai
  123. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  124. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  125. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  126. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  127. ex infinito iam tempore subsidendo.
  128. at nunc ni mirum requies data principiorum
  129. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  130. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  131. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  132. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  133. ex infinito cita corpora materiai.
  134. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  135. aer dissaepit collis atque aera montes,
  136. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  137. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  138. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  139. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  140. perpetuo possint aevi labentia tractu
  141. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  142. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  143. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  144. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  145. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  146. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  147. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  148. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  149. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  150. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  151. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  152. exiguum possent horai sistere tempus;
  153. nam dispulsa suo de coetu materiai
  154. copia ferretur magnum per inane soluta,
  155. sive adeo potius numquam concreta creasset
  156. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  157. nam certe neque consilio primordia rerum
  158. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  159. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  160. sed quia multa modis multis mutata per omne
  161. ex infinito vexantur percita plagis,
  162. omne genus motus et coetus experiundo
  163. tandem deveniunt in talis disposituras,
  164. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  165. et multos etiam magnos servata per annos
  166. ut semel in motus coniectast convenientis,
  167. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  168. integrent amnes et solis terra vapore
  169. fota novet fetus summissaque gens animantum
  170. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  171. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  172. ex infinito suboriri copia posset,
  173. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  174. nam vel uti privata cibo natura animantum
  175. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  176. dissolui simul ac defecit suppeditare
  177. materies aliqua ratione aversa viai.
  178. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  179. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  180. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  181. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  182. inter dum resilire tamen coguntur et una
  183. principiis rerum spatium tempusque fugai
  184. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  185. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  186. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  187. infinita opus est vis undique materiai.
  188. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  189. in medium summae quod dicunt omnia niti
  190. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  191. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  192. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  193. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  194. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  195. nitier in terraque retro requiescere posta,
  196. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  197. et simili ratione animalia suppa vagari
  198. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  199. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  200. sponte sua possint in caeli templa volare;
  201. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  202. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  203. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  204. sed vanus stolidis haec * * *
  205. amplexi quod habent perv * * *
  206. nam medium nihil esse potest * * *
  207. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  208. possit ibi quicquam consistere * * *
  209. quam quavis alia longe ratione * * *
  210. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  211. per medium, per non medium, concedere debet
  212. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  213. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  214. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  215. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  216. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  217. haud igitur possunt tali ratione teneri
  218. res in concilium medii cuppedine victae.
  219. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  220. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  221. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  222. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  223. at contra tenuis exponunt aeris auras
  224. et calidos simul a medio differrier ignis,
  225. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  226. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  227. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  228. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  229. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  230. ---
  231. ---
  232. ---
  233. ---
  234. ---
  235. ---
  236. ---
  237. ---
  238. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  239. diffugiant subito magnum per inane soluta
  240. et ne cetera consimili ratione sequantur
  241. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  242. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  243. inter permixtas rerum caelique ruinas
  244. corpora solventes abeat per inane profundum,