De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  2. cui simul infula virgineos circum data comptus
  3. ex utraque pari malarum parte profusast,
  4. et maestum simul ante aras adstare parentem
  5. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  6. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  7. muta metu terram genibus summissa petebat.
  8. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  9. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  10. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  11. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  12. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  13. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  14. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  15. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  16. tantum religio potuit suadere malorum.
  17. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  18. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  19. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  20. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  21. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  22. et merito; nam si certam finem esse viderent
  23. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  24. religionibus atque minis obsistere vatum.
  25. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  26. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  27. ignoratur enim quae sit natura animai,
  28. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  29. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  30. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  31. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  32. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  33. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  34. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  35. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  36. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  37. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  38. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  39. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  40. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  41. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  42. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  43. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  44. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  45. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  46. unde anima atque animi constet natura videndum,
  47. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  48. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  49. cernere uti videamur eos audireque coram,
  50. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  51. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  52. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  53. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  54. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  55. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  56. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  57. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  58. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  59. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  60. res quibus occultas penitus convisere possis.
  61. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  62. non radii solis neque lucida tela diei
  63. discutiant, sed naturae species ratioque.
  64. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  65. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  66. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  67. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  68. quorum operum causas nulla ratione videre
  69. possunt ac fieri divino numine rentur.
  70. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  71. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  72. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  73. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  74. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  75. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  76. e mare primum homines, e terra posset oriri
  77. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  78. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  79. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  80. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  81. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  82. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  83. qui posset mater rebus consistere certa?
  84. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  85. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  86. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  87. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  88. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  89. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  90. vites autumno fundi suadente videmus,
  91. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  92. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  93. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  94. tuto res teneras effert in luminis oras?
  95. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  96. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  97. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  98. concilio possent arceri tempore iniquo.
  99. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  100. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  101. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  102. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  103. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  104. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  105. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  106. quicque sua de materia grandescere alique.
  107. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  108. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  109. nec porro secreta cibo natura animantum
  110. propagare genus possit vitamque tueri;
  111. ut potius multis communia corpora rebus
  112. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  113. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  114. Denique cur homines tantos natura parare
  115. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  116. transire et magnos manibus divellere montis
  117. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  118. si non, materies quia rebus reddita certast
  119. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  120. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  121. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  122. aeris in teneras possint proferrier auras.
  123. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  124. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  125. esse videlicet in terris primordia rerum
  126. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  127. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  128. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  129. sponte sua multo fieri meliora videres.
  130. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  131. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  132. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  133. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  134. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  135. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  136. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  137. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  138. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  139. nullius exitium patitur natura videri.
  140. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  141. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  142. unde animale genus generatim in lumina vitae
  143. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  144. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  145. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  146. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  147. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  148. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  149. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  150. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  151. inmortali sunt natura praedita certe.
  152. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  153. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  154. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  155. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  156. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  157. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  158. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  159. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  160. dissimiles constant aeternaque materies est,
  161. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  162. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  163. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes