De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  2. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  3. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  4. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  5. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  6. * * *
  7. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  8. esse et habere in se nervorum corpora parva
  9. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  10. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  11. ex alienigenis rebus constare putetur,
  12. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  13. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  14. si sunt in terris, terram constare necessest
  15. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  16. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  17. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  18. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  19. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  20. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  21. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  22. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  23. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  24. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  25. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  26. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  27. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  28. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  29. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  30. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  31. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  32. et latices dulcis guttas similique sapore
  33. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  34. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  35. herbarum genera et fruges frondesque videri
  36. dispertita inter terram latitare minute,
  37. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  38. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  39. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  40. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  41. verum semina multimodis inmixta latere
  42. multarum rerum in rebus communia debent.
  43. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  44. arboribus vicina cacumina summa terantur
  45. inter se validis facere id cogentibus austris,
  46. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  47. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  48. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  49. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  50. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  51. non possent ullum tempus celarier ignes,
  52. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  53. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  54. permagni referre eadem primordia saepe
  55. cum quibus et quali positura contineantur
  56. et quos inter se dent motus accipiantque,
  57. atque eadem paulo inter se mutata creare