De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  2. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  3. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  4. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  5. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  6. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  7. * * *
  8. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  9. esse et habere in se nervorum corpora parva
  10. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  11. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  12. ex alienigenis rebus constare putetur,
  13. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  14. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  15. si sunt in terris, terram constare necessest
  16. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  17. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  18. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  19. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  20. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  21. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  22. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  23. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  24. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  25. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  26. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  27. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  28. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  29. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  30. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  31. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  32. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  33. et latices dulcis guttas similique sapore
  34. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  35. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  36. herbarum genera et fruges frondesque videri
  37. dispertita inter terram latitare minute,
  38. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  39. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  40. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  41. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  42. verum semina multimodis inmixta latere
  43. multarum rerum in rebus communia debent.
  44. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  45. arboribus vicina cacumina summa terantur
  46. inter se validis facere id cogentibus austris,
  47. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  48. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  49. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  50. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  51. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  52. non possent ullum tempus celarier ignes,
  53. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  54. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  55. permagni referre eadem primordia saepe
  56. cum quibus et quali positura contineantur
  57. et quos inter se dent motus accipiantque,
  58. atque eadem paulo inter se mutata creare
  59. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  60. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  61. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  62. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  63. si fieri non posse putas, quin materiai
  64. corpora consimili natura praedita fingas,
  65. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  66. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  67. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  68. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  69. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  70. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  71. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  72. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  73. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  74. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  75. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  76. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  77. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  78. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  79. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  80. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  81. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  82. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  83. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  84. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  85. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  86. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  87. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  88. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  89. sed potius tali facto recreata valescat,
  90. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  91. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  92. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  93. carmine Pierio rationem exponere nostram
  94. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  95. si tibi forte animum tali ratione tenere
  96. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  97. naturam rerum, qua constet compta figura.
  98. Sed quoniam docui solidissima materiai
  99. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  100. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  101. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  102. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  103. pervideamus utrum finitum funditus omne
  104. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  105. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  106. finitumst; namque extremum debebat habere.
  107. extremum porro nullius posse videtur
  108. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  109. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  110. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  111. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  112. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  113. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  114. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  115. Praeterea si iam finitum constituatur
  116. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  117. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  118. id validis utrum contortum viribus ire
  119. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  120. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  121. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  122. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne