De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Iphianassai turparunt sanguine foede
  2. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  3. cui simul infula virgineos circum data comptus
  4. ex utraque pari malarum parte profusast,
  5. et maestum simul ante aras adstare parentem
  6. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  7. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  8. muta metu terram genibus summissa petebat.
  9. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  10. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  11. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  12. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  13. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  14. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  15. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  16. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  17. tantum religio potuit suadere malorum.
  18. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  19. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  20. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  21. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  22. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  23. et merito; nam si certam finem esse viderent
  24. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  25. religionibus atque minis obsistere vatum.
  26. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  27. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  28. ignoratur enim quae sit natura animai,
  29. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  30. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  31. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  32. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  33. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  34. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  35. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  36. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  37. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  38. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  39. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  40. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  41. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  42. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  43. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  44. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  45. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  46. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  47. unde anima atque animi constet natura videndum,
  48. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  49. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  50. cernere uti videamur eos audireque coram,
  51. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  52. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  53. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  54. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  55. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  56. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  57. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  58. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  59. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  60. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  61. res quibus occultas penitus convisere possis.
  62. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  63. non radii solis neque lucida tela diei
  64. discutiant, sed naturae species ratioque.
  65. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  66. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  67. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  68. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  69. quorum operum causas nulla ratione videre
  70. possunt ac fieri divino numine rentur.
  71. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  72. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  73. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  74. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  75. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  76. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  77. e mare primum homines, e terra posset oriri
  78. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  79. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  80. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  81. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  82. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  83. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  84. qui posset mater rebus consistere certa?
  85. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  86. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  87. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  88. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  89. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  90. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  91. vites autumno fundi suadente videmus,
  92. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  93. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  94. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  95. tuto res teneras effert in luminis oras?
  96. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  97. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  98. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  99. concilio possent arceri tempore iniquo.
  100. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  101. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  102. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  103. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  104. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  105. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  106. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  107. quicque sua de materia grandescere alique.
  108. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  109. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  110. nec porro secreta cibo natura animantum
  111. propagare genus possit vitamque tueri;
  112. ut potius multis communia corpora rebus
  113. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  114. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  115. Denique cur homines tantos natura parare
  116. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  117. transire et magnos manibus divellere montis
  118. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  119. si non, materies quia rebus reddita certast
  120. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  121. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  122. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  123. aeris in teneras possint proferrier auras.
  124. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  125. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  126. esse videlicet in terris primordia rerum
  127. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  128. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  129. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  130. sponte sua multo fieri meliora videres.
  131. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  132. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  133. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  134. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  135. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  136. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  137. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  138. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  139. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  140. nullius exitium patitur natura videri.
  141. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  142. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  143. unde animale genus generatim in lumina vitae
  144. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  145. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  146. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  147. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  148. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  149. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  150. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  151. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  152. inmortali sunt natura praedita certe.
  153. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  154. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  155. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  156. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  157. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  158. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  159. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  160. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  161. dissimiles constant aeternaque materies est,
  162. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  163. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  164. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  165. discidio redeunt in corpora materiai.
  166. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  167. in gremium matris terrai praecipitavit;
  168. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  169. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  170. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  171. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  172. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  173. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  174. corpora deponunt et candens lacteus umor
  175. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  176. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  177. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  178. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  179. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  180. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  181. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  182. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  183. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  184. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  185. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  186. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  187. Principio venti vis verberat incita corpus
  188. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  189. inter dum rapido percurrens turbine campos
  190. arboribus magnis sternit montisque supremos
  191. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  192. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  193. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  194. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  195. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  196. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  197. et cum mollis aquae fertur natura repente
  198. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  199. montibus ex altis magnus decursus aquai
  200. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  201. nec validi possunt pontes venientis aquai
  202. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  203. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  204. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  205. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  206. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  207. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  208. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  209. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  210. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  211. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  212. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  213. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  214. Tum porro varios rerum sentimus odores
  215. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  216. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  217. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  218. quae tamen omnia corporea constare necessest
  219. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  220. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  221. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  222. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  223. at neque quo pacto persederit umor aquai
  224. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  225. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  226. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  227. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  228. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  229. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  230. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  231. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  232. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  233. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  234. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  235. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  236. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  237. invida praeclusit speciem natura videndi.
  238. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  239. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  240. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  241. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  242. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  243. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  244. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  245. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  246. omnia natura; namque est in rebus inane.
  247. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  248. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  249. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  250. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  251. quod si non esset, nulla ratione moveri
  252. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  253. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  254. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  255. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  256. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  257. multa modis multis varia ratione moveri
  258. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  259. non tam sollicito motu privata carerent
  260. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  261. undique materies quoniam stipata quiesset.
  262. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  263. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  264. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  265. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  266. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  267. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  268. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  269. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  270. inter saepta meant voces et clausa domorum
  271. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  272. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  273. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  274. Denique cur alias aliis praestare videmus
  275. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  276. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  277. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  278. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  279. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  280. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  281. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  282. at contra gravius plus in se corporis esse
  283. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  284. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  285. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  286. Illud in his rebus ne te deducere vero
  287. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  288. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  289. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  290. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  291. sic alias quoque res inter se posse moveri
  292. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  293. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  294. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  295. ni spatium dederint latices? concedere porro
  296. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  297. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  298. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  299. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  300. Postremo duo de concursu corpora lata
  301. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  302. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  303. is porro quamvis circum celerantibus auris
  304. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  305. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  306. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  307. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  308. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  309. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  310. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  311. nec tali ratione potest denserier aer
  312. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  313. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  314. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  315. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  316. multaque praeterea tibi possum commemorando
  317. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  318. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  319. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  320. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  321. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  322. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  323. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  324. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  325. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  326. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  327. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  328. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  329. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  330. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  331. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  332. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  333. argumentorum sit copia missa per auris.
  334. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  335. omnis ut est igitur per se natura duabus
  336. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  337. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  338. corpus enim per se communis dedicat esse
  339. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  340. haut erit occultis de rebus quo referentes
  341. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  342. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  343. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  344. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  345. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  346. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  347. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  348. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  349. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  350. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  351. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  352. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  353. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  354. rem prohibere queat per se transire meantem,
  355. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  356. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  357. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  358. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  359. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  360. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  361. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  362. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  363. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  364. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  365. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  366. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  367. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  368. discidio potis est seiungi seque gregari,
  369. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  370. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  371. servitium contra paupertas divitiaeque,
  372. libertas bellum concordia cetera quorum
  373. adventu manet incolumis natura abituque,
  374. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  375. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  376. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  377. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  378. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  379. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  380. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  381. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  382. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  383. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  384. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  385. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  386. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  387. denique materies si rerum nulla fuisset
  388. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  389. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  390. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  391. clara accendisset saevi certamina belli
  392. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  393. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  394. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  395. non ita uti corpus per se constare neque esse
  396. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  397. sed magis ut merito possis eventa vocare
  398. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  399. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  400. partim concilio quae constant principiorum.
  401. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  402. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  403. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  404. in rebus solido reperiri corpore posse.
  405. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  406. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  407. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  408. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  409. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  410. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  411. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  412. sensimus infuso lympharum rore superne.
  413. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  414. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  415. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  416. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  417. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  418. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  419. Principio quoniam duplex natura duarum
  420. dissimilis rerum longe constare repertast,
  421. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  422. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  423. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  424. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  425. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  426. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  427. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  428. materiem circum solidam constare necessest;
  429. nec res ulla potest vera ratione probari
  430. corpore inane suo celare atque intus habere,
  431. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  432. id porro nihil esse potest nisi materiai
  433. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  434. materies igitur, solido quae corpore constat,
  435. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  436. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  437. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  438. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  439. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  440. alternis igitur ni mirum corpus inani
  441. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  442. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  443. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  444. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  445. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  446. nec ratione queunt alia temptata labare;
  447. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  448. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  449. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  450. nec capere umorem neque item manabile frigus
  451. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  452. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  453. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  454. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  455. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  456. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  457. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  458. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  459. at quoniam supra docui nil posse creari
  460. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  461. esse inmortali primordia corpore debent,
  462. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  463. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  464. sunt igitur solida primordia simplicitate
  465. nec ratione queunt alia servata per aevom
  466. ex infinito iam tempore res reparare.
  467. denique si nullam finem natura parasset
  468. frangendis rebus, iam corpora materiai
  469. usque redacta forent aevo frangente priore,
  470. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  471. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  472. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  473. quam rursus refici; qua propter longa diei
  474. infinita aetas ante acti temporis omnis
  475. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  476. numquam relicuo reparari tempore posset.
  477. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  478. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  479. et finita simul generatim tempora rebus
  480. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  481. Huc accedit uti, solidissima materiai
  482. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  483. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  484. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  485. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  486. at contra si mollia sint primordia rerum,
  487. unde queant validi silices ferrumque creari,
  488. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  489. principio fundamenti natura carebit.
  490. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  491. quorum condenso magis omnia conciliatu
  492. artari possunt validasque ostendere viris.
  493. porro si nullast frangendis reddita finis
  494. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  495. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  496. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  497. at quoniam fragili natura praedita constant,
  498. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  499. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  500. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  501. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  502. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  503. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  504. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  505. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  506. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  507. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  508. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  509. commutari aliqua possent ratione revicta,
  510. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  511. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  512. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  513. nec totiens possent generatim saecla referre
  514. naturam mores victum motusque parentum.
  515. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  516. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  517. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  518. et minima constat natura nec fuit umquam
  519. per se secretum neque post hac esse valebit,
  520. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  521. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  522. agmine condenso naturam corporis explent;
  523. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  524. haerere unde queant nulla ratione revelli.