De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa elementa vides multis communia verbis,
  2. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  3. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  4. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  5. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  6. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  7. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  8. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  9. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  10. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  11. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  12. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  13. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  14. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  15. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  16. ex aurique putat micis consistere posse
  17. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  18. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  19. cetera consimili fingit ratione putatque.
  20. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  21. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  22. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  23. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  24. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  25. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  26. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  27. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  28. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  29. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  30. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  31. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  32. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  33. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  34. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  35. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  36. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  37. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  38. * * *
  39. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  40. esse et habere in se nervorum corpora parva
  41. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  42. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  43. ex alienigenis rebus constare putetur,
  44. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  45. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  46. si sunt in terris, terram constare necessest
  47. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  48. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  49. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  50. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  51. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  52. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  53. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  54. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  55. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  56. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  57. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  58. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  59. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  60. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  61. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  62. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  63. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  64. et latices dulcis guttas similique sapore
  65. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  66. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  67. herbarum genera et fruges frondesque videri
  68. dispertita inter terram latitare minute,
  69. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  70. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  71. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  72. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  73. verum semina multimodis inmixta latere
  74. multarum rerum in rebus communia debent.
  75. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  76. arboribus vicina cacumina summa terantur
  77. inter se validis facere id cogentibus austris,
  78. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  79. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  80. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  81. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  82. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  83. non possent ullum tempus celarier ignes,
  84. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  85. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  86. permagni referre eadem primordia saepe
  87. cum quibus et quali positura contineantur